Ab urbe condita ⽧ Livio 2 Ab urbe condita I, 9 Il ratto delle Sabine 9 (1) Iam res Romana adeo erat valida ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. (2) Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui societatem conubiumque novo populo peterent: (3) urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; (4) satis scire, origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. (5) Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. Ac plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim demum compar conubium fore. (6) Aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia vocat. (7) Indici deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent. (8) Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; (9) iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse. (10) Ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. (11) Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines quibus datum negotium erat domos deferebant. (12) Unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis violaret Thalassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam. (13) Turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus deumque invocantes cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent. (14) Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor. Sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque et quo nihil carius humano generi sit liberum fore; (15) mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras viris quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium. (16) Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt. 1 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 4 Ab urbe condita I, 11, 5-12, 10 Il tradimento di Tarpea 11 (5) Novissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. (6) Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. (7) Accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum proditori esset. (8) Additur fabula, quod volgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. (9) Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede. 12 (1) Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere. (2) Principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. (3) Ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est. (4) Ad veterem portam Palati Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad caelum tollens: “Iuppiter, tuis” inquit, “iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media valle tendunt; (5) at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. (6) Hic ego tibi templum Statori Iovi, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo”. (7) Haec precatus, veluti sensisset auditas preces: “Hinc” inquit, “Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet”. Restitere Romani tamquam caelesti voce iussi: ipse ad primores Romulus provolat. (8) Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est. Nec procul iam a porta Palati erat, clamitans: “Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris”. (9) In eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. Pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. (10) Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit: Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior. 2 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 6 Ab urbe condita I, 25-26 Il duello fra Orazi e Curiazi 25 (1) Foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. (2) Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo incenduntur. (3) Datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. (4) Ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. (5) Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed volnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius, volneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. (6) Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii circumsteterant. (7) Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque volnere adfectum corpus sineret. (8) Iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. (9) In eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore qualis ex insperato faventium solet Romani adiuvant militem suum; et ille defungi proelio festinat. (10) Prius itaque quam alter – nec procul aberat – consequi posset, et alterum Curiatium conficit; (11) iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat: alter fessum volnere, fessum cursu trahens corpus victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. (12) Romanus exsultans: “Duos” inquit, “fratrum manibus dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo”. Male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit, iacentem spoliat. (13) Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. (14) Sepulcra exstant quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus sed distantia locis ut et pugnatum est. 26 (1) Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos abducti. 3 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio (2) Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa, uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. (3) Movet feroci iuveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. (4) “Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum” inquit, “oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem”. (5) Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. Tamen raptus in ius ad regem. Rex ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato: “Duumviros” inquit, “qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio”. (6) Lex horrendi carminis erat: “Duumviri perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium”. (7) Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis: “Publi Horati, tibi perduellionem iudico” inquit; “I, lictor, colliga manus”. (8) Accesserat lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete: “Provoco” inquit. Itaque provocatione certatum ad populum est. (9) Moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde ne se quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent. (10) Inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc Pila Horatia appellatur ostentans: “Huncine” aiebat, “quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? Quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. (11) I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum; quo enim ducere hunc iuvenem potestis ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?”. (12) Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. Itaque ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica. (13) Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque publice semper refectum manet; sororium tigillum vocant. (14) Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato. 4 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 8 Ab urbe condita II, 13 Il coraggio di Clelia 13 (1) Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt; (2) adeo moverat eum et primi periculi casus, <a> quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis. (3) Iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret. (4) De agro Veientibus restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent. His condicionibus composita pace, exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit. (5) Patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata. (6) Ergo ita honorata virtute, feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit, sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. (7) Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni facere. (8) Deinde in admirationem versus, supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam <intactam> inviolatamque ad suos remissurum. (9) Utrimque constitit fides; et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit; ipsa quos vellet legeret. (10) Productis omnibus elegisse impubes dicitur; quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat eam aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset. (11) Pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere; in summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo. 5 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 19 Ab urbe condita XXI, 38 Il passaggio di Annibale in Italia 38 (1) Hoc maxime modo in Italiam perventum est quinto mense a Carthagine Nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. (2) Quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat. Qui plurimum, centum milia peditum, viginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, viginti milia peditum, sex equitum. (3) L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis; (4) cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta – in Italia magis adfluxisse veri simile est et ita quidam auctores sunt –; (5) ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semigalli proxima gens erat in Italiam degresso. (6) Id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi quanam Alpes transierit et volgo credere Poenino – atque inde nomen ei iugo Alpium inditum – transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse; (7) qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxerint. (8) Nec veri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent. (9) Neque hercule <nomen> montibus his, si quem forte id movet, ab transitu Poenorum ullo Sedunoveragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab eo quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant. 6 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 20 Ab urbe condita XXII, 12 La tattica militare di Quinto Fabio Massimo 12 (1) Dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. (2) Inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. (3) Quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. (4) Sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem victos tandem illos Martios animos Romanis, debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit; (5) ceterum tacita cura animum incessit quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent. (6) Et prudentiam quidem [non vim] dictatoris extemplo timuit; constantiam hauddum expertus, agitare ac temptare animum movendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit, (7) et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat. (8) Fabius per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste intervallo ut neque omitteret eum neque congrederetur. Castris, nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; (9) equitum levisque armaturae statio, composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; (10) neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum, finitimo receptu, adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae. (11) Sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud quam quod impar erat imperio morae ad rem publicam praecipitandam habebat. (12) Ferox rapidusque consiliis ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in volgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat, premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat. 7 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 21 Ab urbe condita XXII, 44-50 La battaglia di Canne 44 (1) Consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt, eodem ferme intervallo quo ad Gereonium sicut ante copiis divisis. (2) Aufidus amnis, utrisque castris adfluens, aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine dabat; (3) ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium. (4) Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, dirigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostes. (5) Inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem Varroni Varro speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret (6) testareturque deos hominesque hic nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam vel<ut> usu cepisset Italiam; se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus; (7) ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret; videret ut quibus lingua prompta ac temeraria, aeque in pugna vigerent manus. 45 (1) Dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, (2) Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. (3) Quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ipsas prope portas evecti sunt. (4) Id vero indignum visum ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent flumen dirigerentque aciem tenuerit Romanos quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit. (5) Itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat. (6) Transgressi flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita instructa acie in dextro cornu – id erat flumini propius – Romanos equites locant, deinde pedites: (7) laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt: iaculatores ex ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta. (8) Consules cornua tenuerunt, Terentius laevum, Aemilius dextrum: Gemino Servilio media pugna tuenda data. 46 (1) Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, (2) Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum; (3) dextrum cornu Numidis equitibus datum media acie peditibus firmata ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani. (4) Afros Romanam [magna ex parte] crederes aciem; ita armati erant armis et ad Trebiam ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis. (5) Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et 8 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio cum mucronibus. Ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum, tum specie terribilis erat: (6) Galli super umbilicum erant nudi: Hispani linteis praetextis purpura tunicis, candore miro fulgentibus, constiterant. Numerus omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadraginta, decem equitum. (7) Duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. (8) Sol seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere peropportune utrique parti obliquus erat Romanis in meridiem, Poenis in septentrionem versis; (9) ventus – Volturnum regionis incolae vocant – adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit. 47 (1) Clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa; deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; (2) frontibus enim adversis concurrendum erat, quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. (3) In derectum utrimque nitentes, stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est pulsique Romani equites terga vertunt. (4) Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par dum constabant ordines Gallis Hispanisque; (5) tandem Romani, diu ac saepe conisi, aequa fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie. (6) Impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt, (7) qui utrimque reductis alis constiterant † media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie †. (8) Qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, deinde cedendo etiam [in] sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant inruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas; mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. (9) Hinc Romani, defuncti nequiquam [de] proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, [et] adversus Afros integram pugnam ineunt, (10) non tantum [in] eo iniquam quod inclusi adversus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant. 48 (1) Iam et sinistro cornu Romanis, ubi sociorum equites adversus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. (2) Quingenti ferme Numidae, praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes adequitassent, (3) repente ex equis desiliunt parmisque et iaculis ante pedes hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab tergo iubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt; (4) postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem, tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt. (5) Cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, † Hasdrubal † qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, (6) Hispanos et Gallos pedites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit. 9 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 49 (1) Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, (2) tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem et ad regendum equum vires deficiebant. (3) Tum denuntianti cuidam iussisse consulem ad pedes descendere equites dixisse Hannibalem ferunt: “Quam mallem, vinctos mihi traderet”. (4) Equitum pedestre proelium, quale iam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent quos pellere non poterant. (5) Pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac volneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant. (6) Cn. Lentulus tribunus militum cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset: (7) “L. Aemili” inquit, “quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest <et> comes ego te tollere possum ac protegere. (8) Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est”. (9) Ad ea consul: “Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave, frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. (10) Abi, nuntia publice patribus urbem Romanam muniant ac priusquam victor hostis adveniat praesidiis firment; privatim Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse [et] adhuc et mori. (11) Me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim <aut> accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protegam”. (12) Haec eos agentes prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere; consulem ignorantes quis esset obruere telis, Lentulum in tumultu abripuit equus. (13) Tum undique effuse fugiunt. Septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi sunt. (14) Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit. (15) Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites, et tantadem prope civium sociorumque pars, caesi dicuntur; (16) in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii – inter eos Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, <consul> aliquot annis ante fuerat – (17) octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. (18) Capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur. 50 (1) Haec est pugna <Cannensis>, Alliensi cladi nobilitate par, (2) ceterum ut illis quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. (3) Fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit: ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit. (4) Binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium qui in maioribus erant mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse. (5) Eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? Quia videlicet plena hostium omnia in medio 10 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. (6) Aliis non tam sententia displicere quam animus deesse; P. Sempronius Tuditanus tribunus militum: “Capi ergo mavoltis” inquit, “ab avarissimo et crudelissimo hoste aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus civis sis an Latinus socius, et ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur? (7) Non tu, si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum qui circa eum cumulati iacent cives estis. (8) Sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis, erumpamus. (9) Ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostes. Cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. Itaque ite mecum qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam voltis”. (10) Haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostes (11) et, cum in latus dextrum quod patebat Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt. (12) Haec apud victos magis impetu animorum, quos ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebatur. 11 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 23 Ab urbe condita XXII, 52 La resa dei Romani 52 (1) Spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum brachio obiecto <a> flumine eos excludit; (2) ceterum omnibus labore, vigiliis, volneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. (3) Pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique. (4) Dum ibi tempus teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis virium aut animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. (5) Praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti (quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur) omnis cetera praeda diripienda data est. (6) Tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum iussit; ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. Consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt. (7) Eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento, veste, viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea bello perfecto ab senatu honores habiti sunt. 12 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 25 Ab urbe condita XXX, 12, 6-14, 11 Massinissa e Sofonisba 12 (6) Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem reciperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum, sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum; (7) si se Laelius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. (8) Adsentiente Laelio praegressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. Sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante valuit quam rex vinctus in conspectum datus est. (9) Tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae. (10) Et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo. (11) Intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata genibus advoluta eius: (12) “Omnia quidem ut possis” inquit, “in nobis di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, (13) si genua, si victricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, (14) hanc veniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. (15) Si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem: (16) quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit vides. Si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque”. (17) Forma erat insignis et florentissima aetas. Itaque cum modo <genua modo> dextram amplectens in id ne cui Romano traderetur fidem exposceret propiusque blanditias iam oratio esset quam preces, (18) non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in venerem praeceps, amore captivae victor captus. Data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit. (19) Institit deinde reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. Quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; (20) nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam quae Masinissae iam nupta foret. (21) Factis nuptiis supervenit Laelius et adeo non dissimulavit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam <lecto> geniali mittere ad Scipionem conatus sit. (22) Victus deinde precibus Masinissae orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiae quae praesidiis regiis tenebantur adiuvante Masinissa recipit. 13 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 13 (1) Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. (2) Praecedebat ipse vinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. Tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis famaeque gentis victoriam suam augendo addebat: (3) illum esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi Romanus Carthaginiensisque (4) ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam relicta provincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, (5) Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit sed etiam filiam ei nuptum dederit. Habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. (6) Sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. (7) Iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita eius fama mortis et latebris ferarum modo in silvis rapto viventis tegeretur. (8) His sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. Movit et Scipionem cum fortuna pristina viri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac privatim iuncti. (9) Eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore. Nam cum Scipio quid sibi voluisset quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam sed ultro bellum intulisset, (10) tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum fuisse, non principium; (11) tum se insanisse, tum hospitia privata et publica foedera omnia ex animo eiecisse cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. (12) Illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. (13) Perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat. (14) Neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuventa incautiorem; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse. 14 (1) Haec non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis amatam apud aemulum cernens cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit; (2) et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die captam hostem vidisset eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. (3) Et eo foediora haec videbantur Scipioni quod ipsum in Hispania iuvenem nullius forma pepulerat captivae. Haec secum volutanti Laelius ac Masinissa supervenerunt. Quos cum pariter ambo et benigno voltu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic adloquitur: (4) “Aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse. (5) Atqui nulla earum virtus est propter quas tibi adpetendus visus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. (6) Hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adiecisse velim. Non est, non – mihi crede – tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique voluptatibus. (7) Qui eas temperantia sua frenavit ac domuit multo maius decus maioremque victoriam 14 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio sibi peperit quam nos Syphace victo habemus. (8) Quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoravi et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. (9) Itaque ipse coniunx regnum ager oppida homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi, Romani est; (10) et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur. (11) Vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas”. 15 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio 27 Ab urbe condita XXXIX, 15-17 La repressione dei Baccanali 15 (1) Ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari, priusquam populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit. (2) “Nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, (3) non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. (4) Equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio. Si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor. (5) Quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. (6) Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare: (7) alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos pertinere. (8) Quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint. (9) Primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, vigiliis, vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. (10) Nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. (11) Maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere. (12) Quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum esse creditis? (13) Si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. Hoc sacramento initiatos iuvenes milites faciendos censetis, Quirites? His ex obsceno sacrario eductis arma committenda? (14) Hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent? 16 (1) Minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent – ipsorum id magna ex parte dedecus erat –, a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent: (2) numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. Quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. (3) Necdum omnia, in quae coniurarunt, edita facinora habent. Adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet. Crescit et serpit quotidie malum. Iam maius est, quam ut capere id privata fortuna possit: ad summam rem publicam spectat. (4) Nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit. Nunc illi vos singuli universos contionantes timent: iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie: tum singulis vobis 16 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ab urbe condita ⽧ Livio universi timendi erunt. (5) Optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. Si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse. (6) Ne quis etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus. Nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio. (7) Ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid immixtum violemus. Hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. (8) Quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus datum, uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent. (9) Iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur. (10) Haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. (11) Omnia diis propitiis volentibusque [ea] faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt. (12) Senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandavit. Nos, quae ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus. (13) Vos quoque aequum est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur”. 17 (1) Recitari deinde senatus consulta iusserunt, indicique praemium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset nomenve absentis detulisset. (2) Qui nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. Si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si venire ad causam dicendam vellet. (3) Edixerunt deinde, ne quis quid fugae causa vendidisse neve emisse vellet; ne quis reciperet, celaret, ope ulla iuvaret fugientes. (4) Contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est. (5) Multi ea nocte, quae diem insecuta est, quo in contione res palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumviris comprehensi et reducti sunt: multorum delata nomina. Quidam ex iis viri feminaeque mortem sibi consciverunt. (6) Coniurasse supra septem milia virorum ac mulierum dicebantur. Capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. Opicernium et Minium Cerrinium Campanum: (7) ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. Data opera, ut primo quoque tempore comprehenderentur. Adducti ad consules fassique de se nullam moram indicio fecerunt. 17 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 1 Odi I, 1 La scelta di vita 1 Metro: asclepiadeo primo 5 10 15 20 25 30 35 Maecenas atavis edite regibus, o et praesidium et dulce decus meum: sunt quos curriculo pulverem Olympicum collegisse iuvat metaque fervidis evitata rotis palmaque nobilis terrarum dominos evehit ad deos; hunc, si mobilium turba Quiritium certat tergeminis tollere honoribus; illum, si proprio condidit horreo quidquid de Libycis verritur areis. Gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare; luctantem Icariis fluctibus Africum mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui: mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. Est qui nec veteris pocula Massici nec partem solido demere de die spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae; multos castra iuvant et lituo tubae permixtus sonitus bellaque matribus detestata; manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor, seu visa est catulis cerva fidelibus, seu rupit teretes Marsus aper plagas. Me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton. Quodsi me lyricis vatibus inseres, sublimi feriam sidera vertice. 1 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 7 Odi I, 10 Mercurio 1 Mercuri, facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae more palaestrae, 5 te canam, magni Iovis et deorum nuntium curvaeque lyrae parentem, callidum quidquid placuit iocoso condere furto. Metro: strofe saffica 10 15 20 Te, boves olim nisi reddidisses per dolum amotas, puerum minaci voce dum terret, viduus pharetra risit Apollo. Quin et Atridas duce te superbos Ilio dives Priamus relicto Thessalosque ignis et iniqua Troiae castra fefellit. Tu pias laetis animas reponis sedibus virgaque levem coerces aurea turbam, superis deorum gratus et imis. 2 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 9 Odi I, 13 Gelosia 1 Cum tu, Lydia, Telephi cervicem roseam, cerea Telephi laudas bracchia, vae meum fervens difficili bile tumet iecur: 5 tum nec mens mihi nec color certa sede manet, umor et in genas furtim labitur, arguens, quam lentis penitus macerer ignibus. Metro: asclepiadeo quarto 10 15 20 Uror, seu tibi candidos turparunt umeros inmodicae mero rixae, sive puer furens inpressit memorem dente labris notam. Non, si me satis audias, speres perpetuum dulcia barbare laedentem oscula, quae Venus quinta parte sui nectaris imbuit. Felices ter et amplius quos inrupta tenet copula nec malis divolsus querimoniis suprema citius solvet amor die. 3 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 10 Odi I, 14 La nave dello stato 1 O navis, referent in mare te novi fluctus. O quid agis? Fortiter occupa portum. Nonne vides, ut nudum remigio latus 5 et malus celeri saucius Africo antemnaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius Metro: asclepiadeo terzo 10 15 20 aequor? Non tibi sunt integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo. Quamvis Pontica pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile: nil pictis timidus navita puppibus fidit. Tu nisi ventis debes ludibrium, cave. Nuper sollicitum quae mihi taedium, nunc desiderium curaque non levis, interfusa nitentis vites aequora Cycladas. 4 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 18 Odi I, 34 Crisi religiosa 1 Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus 5 cogor relictos. Namque Diespiter igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantis egit equos volucremque currum, Metro: strofe alcaica 10 15 quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari sedes Atlanteusque finis concutitur. Valet ima summis mutare et insignem attenuat deus obscura promens: hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto sustulit, hic posuisse gaudet. 5 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 21 Odi II, 1 La guerra civile 1 Motum ex Metello consule civicum bellique causas et vitia et modos ludumque Fortunae gravisque principum amicitias et arma 5 nondum expiatis uncta cruoribus, periculosae plenum opus aleae, tractas et incedis per ignis suppositos cineri doloso. Metro: strofe alcaica 10 15 20 Paulum severae musa tragoediae desit theatris: mox ubi publicas res ordinaris, grande munus Cecropio repetes coturno, insigne maestis praesidium reis et consulenti, Pollio, curiae, cui laurus aeternos honores Delmatico peperit triumpho. Iam nunc minaci murmure cornuum perstringis auris, iam litui strepunt, iam fulgor armorum fugacis terret equos equitumque voltus. Audire magnos iam videor duces non indecoro pulvere sordidos et cuncta terrarum subacta praeter atrocem animum Catonis. 25 30 35 Iuno et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat inpotens tellure, victorum nepotes rettulit inferias Iugurthae. Quis non Latino sanguine pinguior campus sepulcris inpia proelia testatur auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae? Qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli? Quod mare Dauniae non decoloravere caedes? Quae caret ora cruore nostro? 6 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 40 Sed ne relictis, Musa, procax iocis Ceae retractes munera neniae; mecum Dionaeo sub antro quaere modos leviore plectro. 7 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 24 Odi II, 5 La giovane ritrosa 1 Nondum subacta ferre iugum valet cervice, nondum munia conparis aequare nec tauri ruentis in venerem tolerare pondus. 5 Circa virentis est animus tuae campos iuvencae, nunc fluviis gravem solantis aestum, nunc in udo ludere cum vitulis salicto Metro: strofe alcaica 10 15 20 praegestientis. Tolle cupidinem inmitis uvae: iam tibi lividos distinguet autumnus racemos purpureo varius colore. Iam te sequetur: currit enim ferox aetas et illi quos tibi dempserit adponet annos; iam proterva fronte petet Lalage maritum, dilecta, quantum non Pholoe fugax, non Chloris albo sic umero nitens ut pura nocturno renidet luna mari Cnidiusve Gyges, quem si puellarum insereres choro, mire sagacis falleret hospites discrimen obscurum solutis crinibus ambiguoque voltu. 8 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 33 Odi II, 19 Bacco e la poesia 1 Bacchum in remotis carmina rupibus vidi docentem, credite posteri, Nymphasque discentis et auris capripedum Satyrorum acutas. 5 Euhoe, recenti mens trepidat metu plenoque Bacchi pectore turbidum laetatur, euhoe, parce Liber, parce gravi metuende thyrso. Metro: strofe alcaica 10 15 20 Fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella, fas et beatae coniugis additum stellis honorem tectaque Penthei disiecta non leni ruina Thracis et exitium Lycurgi. Tu flectis amnis, tu mare barbarum, tu separatis uvidus in iugis nodo coerces viperino Bistonidum sine fraude crinis. Tu, cum parentis regna per arduum cohors gigantum scanderet inpia, Rhoetum retorsisti leonis unguibus horribilique mala; 25 30 quamquam choreis aptior et iocis ludoque dictus non sat idoneus pugnae ferebaris; sed idem pacis eras mediusque belli. Te vidit insons Cerberus aureo cornu decorum leniter atterens caudam et recedentis trilingui ore pedes tetigitque crura. 9 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 39 Odi III, 12 Il principe azzurro 1 Metro: ionico 5 Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci mala vino lavere, aut exanimari metuentis patruae verbera linguae. Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas operosaeque Minervae studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri, simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis, eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno neque segni pede victus; 10 catus idem per apertum fugientis agitato grege cervos iaculari et celer arto latitantem fruticeto excipere aprum. Nota metrica Sistema ionico: È un sistema costituito da un decametro ionico, che per la sua lunghezza viene variamente distribuito dagli editori. Il decametro ionico, come dice il nome, è formato da dieci piedi ionici a minore (k k ê l) ed è qui ripetuto quattro volte in sinafia a formare una strofe tetrastica: k k ê l, k k ê l, k k ê l, k k ê l k k ê l, k k ê l, k k ê l k w ê l, k k ê l, k k ê l 10 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Odi ⽧ Orazio 46 Odi III, 26 Resa all’amore 1 Vixi puellis nuper idoneus et militavi non sine gloria: nunc arma defunctumque bello barbiton hic paries habebit, 5 laevom marinae qui Veneris latus custodit: hic, hic ponite lucida funalia et vectis et arcus oppositis foribus minacis. Metro: strofe alcaica 10 O quae beatam diva tenes Cyprum et Memphin carentem Sithonia nive, regina, sublimi flagello tange Chloen semel arrogantem. 11 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Carmen saeculare ⽧ Orazio 57 Carmen saeculare Se è vero che Roma è opera vostra 1 Phoebe silvarumque potens Diana, lucidum caeli decus, o colendi semper et culti, date quae precamur tempore sacro, 5 quo Sibyllini monuere versus virgines lectas puerosque castos dis, quibus septem placuere colles, dicere carmen. Metro: strofe saffica 10 15 20 Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius. Rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere matres, sive tu Lucina probas vocari seu Genitalis: diva, producas subolem patrumque prosperes decreta super iugandis feminis prolisque novae feraci lege marita, certus undenos deciens per annos orbis ut cantus referatque ludos ter die claro totiensque grata nocte frequentis. 25 30 35 Vosque, veraces cecinisse Parcae, quod semel dictum est stabilisque rerum terminus servet, bona iam peractis iungite fata. Fertilis frugum pecorisque Tellus spicea donet Cererem corona; nutriant fetus et aquae salubres et Iovis aurae. Condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo; siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas. 12 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Carmen saeculare ⽧ Orazio 40 Roma si vestrum est opus Iliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare lares et urbem sospite cursu, cui per ardentem sine fraude Troiam castus Aeneas patriae superstes liberum munivit iter, daturus plura relictis: 45 50 55 60 di, probos mores docili iuventae, di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque et decus omne. Quaeque vos bobus veneratur albis clarus Anchisae Venerisque sanguis, impetret, bellante prior, iacentem lenis in hostem. Iam mari terraque manus potentis Medus Albanasque timet securis, iam Scythae responsa petunt, superbi nuper et Indi. Iam Fides et Pax et Honos Pudorque priscus et neglecta redire Virtus audet adparetque beata pleno Copia cornu. Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, qui salutari levat arte fessos corporis artus, 65 70 75 si Palatinas videt aequos aras, remque Romanam Latiumque felix alterum in lustrum meliusque semper prorogat aevum, quaeque Aventinum tenet Algidumque, quindecim Diana preces virorum curat et votis puerorum amicas adplicat auris. Haec Iovem sentire deosque cunctos spem bonam certamque domum reporto, doctus et Phoebi chorus et Dianae dicere laudes. 13 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epodi ⽧ Orazio 58 Epodo II La falsa lode della campagna 1 Metro: giambico 5 10 15 20 25 30 35 40 “Beatus ille qui procul negotiis, ut prisca gens mortalium, paterna rura bobus exercet suis solutus omni faenore neque excitatur classico miles truci neque horret iratum mare forumque vitat et superba civium potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas ovis. Vel cum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, ut gaudet insitiva decerpens pira certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane, tutor finium. Libet iacere modo sub antiqua ilice, modo in tenaci gramine: labuntur altis interim ripis aquae, queruntur in silvis aves fontesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet levis. At cum tonantis annus hibernus Iovis imbris nivisque comparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia. Quis non malarum, quas amor curas habet, haec inter obliviscitur? Quodsi pudica mulier in partem iuvet domum atque dulcis liberos, Sabina qualis aut perusta solibus pernicis uxor Apuli, sacrum vetustis exstruat lignis focum 14 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epodi ⽧ Orazio 45 50 55 60 65 70 lassi sub adventum viri claudensque textis cratibus laetum pecus distenta siccet ubera et horna dulci vina promens dolio dapes inemptas adparet: non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, si quos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo. Has inter epulas ut iuvat pastas ovis videre properantis domum, videre fessos vomerem inversum boves collo trahentis languido positosque vernas, ditis examen domus, circum renidentis Laris”. Haec ubi locutus faenerator Alfius, iam iam futurus rusticus, omnem redegit idibus pecuniam, quaerit kalendis ponere. Nota metrica Sistema ionico: È un distico, composto da un trimetro giambico acatalettico e da un dimetro giambico acatalettico: a ê, k l, a U ê, k l, a ê, k u a ê, k l, a ê, k u 15 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 64 Satire I, 4 La satira 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus. Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; garrulus atque piger scribendi ferre laborem, scribendi recte: nam ut multum, nil moror. Ecce Crispinus minimo me provocat: “Accipe, si vis, accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, custodes; videamus, uter plus scribere possit”. Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; at tu conclusas hircinis follibus auras, usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare. Beatus Fannius ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote plures culpari dignos. Quemvis media elige turba: aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat; hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum; hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo vespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur uti pulvis collectus turbine, nequid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. Omnes hi metuunt versus, odere poetas. “Faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum excutiat <s>ibi, non [hic] cuiquam parcet amico, et quodcumque semel chartis inleverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus”. Agedum pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, excerpam numero: neque enim concludere versum dixeris esse satis, neque siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os 16 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 magna sonaturum, des nominis huius honorem. Idcirco quidam comoedia necne poema esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus. “At pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus”. Numquid Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret? Ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias, praeponens ultima primis, non, ut si solvas: “Postquam Discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit”, invenias etiam disiecti membra poetae. Hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer ambulat et Caprius rauci male cumque libellis, magnus uterque timor latronibus; at bene siquis et vivat puris manibus, contemnat utrumque. Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me? Nulla taberna meos habeat neque pila libellos, quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui scripta foro recitent sunt multi quique lavantes: suave locus voci resonat conclusus. Inanis hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, tempore num faciant alieno. “Laedere gaudes” inquit, “et hoc studio pravus facis”. Unde petitum hoc in me iacis? Est auctor quis denique eorum, vixi cum quibus? Absentem qui rodit, amicum qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, conmissa tacere qui nequit: hic niger est, hunc tu Romane caveto. Saepe tribus lectis videas cenare quaternos, e quibus unus amet quavis aspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, condita cum verax aperit praecordia Liber: hic tibi comis et urbanus liberque videtur 17 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 95 100 105 110 115 120 125 130 135 infesto nigris; ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, lividus et mordax videor tibi? Mentio siquae de Capitolini furtis iniecta Petilli te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: “Me Capitolinus convictore usus amicoque a puero est, causaque mea permulta rogatus fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe; sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud fugerit”: hic nigrae sucus lolliginis, haec est aerugo mera; quod vitium procul afore chartis atque animo prius, ut siquid promittere de me possum aliud vere, promitto. Liberius si dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. Cum me hortaretur, parce frugaliter atque viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: “Nonne vides, Albi ut male vivat filius utque Baius inops? Magnum documentum, ne patriam rem perdere quis velit”. A turpi meretricis amore cum deterreret: “Scetani dissimilis sis”. Ne sequerer moechas, concessa cum venere uti possem: “Deprensi non bella est fama Treboni” aiebat. “Sapiens, vitatu quidque petitu sit melius, causas reddet tibi; mi satis est si traditum ab antiquis morem servare tuamque, dum custodis eges, vitam famamque tueri incolumem possum; simul ac duraverit aetas membra animumque tuum, nabis sine cortice”. Sic me formabat puerum dictis et, sive iubebat, ut facerem quid: “Habes auctorem, quo facias hoc” unum ex iudicibus selectis obiciebat; sive vetabat: “An hoc inhonestum et inutile factu necne sit addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?”. Avidos vicinum funus ut aegros exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, sic teneros animos aliena opprobria saepe absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me porticus excepit, desum mihi. “Rectius hoc est; hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis occurram. Hoc quidam non belle: numquid ego illi inprudens olim faciam simile?”. Haec ego mecum 18 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio conpressis agito labris; ubi quid datur oti, inludo chartis. Hoc est mediocribus illis 140 ex vitiis unum; cui si concedere nolis, multa poetarum veniat manus, auxilio quae sit mihi – nam multo plures sumus –, ac veluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. 19 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 65 Satire I, 5 Il viaggio a Brindisi 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Egressum magna me accepit Aricia Roma hospitio modico: rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus: inde Forum Appi, differtum nautis cauponibus atque malignis. Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri indico bellum, cenantis haud animo aequo exspectans comites: iam nox inducere terris umbras et caelo diffundere signa parabat: tum pueri nautis, pueris convicia nautae ingerere: “Huc adpelle”; “Trecentos inseris”; “Ohe iam satis est”. Dum aes exigitur, dum mula ligatur, tota abit hora. Mali culices ranaeque palustres avertunt somnos, absentem cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viator certatim; tandem fessus dormire viator incipit ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus. Iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus; donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora, ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. Milia tum pransi tria repimus atque subimus inpositum saxis late candentibus Anxur. Huc venturus erat Maecenas optimus atque Cocceius, missi magnis de rebus uterque legati, aversos soliti conponere amicos. Hic oculis ego nigra meis collyria lippus inlinere; interea Maecenas advenit atque Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem factus homo, Antoni non ut magis alter amicus. Fundos Aufidio Lusco praetore libenter linquimus, insani ridentes praemia scribae, praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. Postera lux oritur multo gratissima: namque Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque occurrunt, animae qualis neque candidiores terra tulit neque quis me sit devinctior alter: o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt. 20 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 Nil ego contulerim iucundo sanus amico. Proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi quae debent, ligna salemque. Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. Lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; namque pila lippis inimicum et ludere crudis. Hinc nos Coccei recipit plenissima villa, quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri Musa velim memores et quo patre natus uterque contulerit litis. Messi clarum genus Osci; Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti ad pugnam venere. Prior Sarmentus: “Equi te esse feri similem dico”. Ridemus, et ipse Messius: “Accipio”, caput et movet. “O tua cornu ni foret exsecto frons”, inquit, “quid faceres, cum sic mutilus minitaris?” (at illi foeda cicatrix saetosam laevi frontem turpaverat oris). Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. Multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, nilo deterius dominae ius esse; rogabat denique, cur umquam fugisset, cui satis una farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. Prorsus iucunde cenam producimus illam. Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni: nam vaga per veterem dilapso flamma culinam Volcano summum properabat lambere tectum; convivas avidos cenam servosque timentis tum rapere atque omnis restinguere velle videres. Incipit ex illo montis Apulia notos ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici villa recepisset lacrimoso non sine fumo, udos cum foliis ramos urente camino. Hic ego mendacem stultissimus usque puellam ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert intentum veneri; tum inmundo somnia visu nocturnam vestem maculant ventremque supinum. Quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, signis perfacile est: venit vilissima rerum hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra callidus ut soleat umeris portare viator. 21 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio Nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna: qui locus a forti Diomede est conditus olim. Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum 95 carpentes iter et factum corruptius imbri. Postera tempestas melior, via peior ad usque Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro 100 persuadere cupit. Credat Iudaeus Apella, non ego: namque deos didici securum agere aevum, nec, siquid miri faciat natura, deos id tristis ex alto caeli demittere tecto. Brundisium longae finis chartaeque viaeque est. 22 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 66 Satire I, 6 Autoritratto 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum. Cum referre negas, quali sit quisque parente natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, ante potestatem Tulli atque ignobile regnum multos saepe viros nullis maioribus ortos et vixisse probos, amplis et honoribus auctos; contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante iudice quo nosti, populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus, qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet nos facere a volgo longe longeque remotos? Namque esto: populus Laevino mallet honorem quam Decio mandare novo, censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus: vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru non minus ignotos generosis. Quo tibi Tilli sumere depositum clavum fierique tribuno? Invidia adcrevit, privato quae minor esset. Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus pellibus, et latum demisit pectore clavum, audit continuo: “Quis homo hic est? Quo patre natus?”. Ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi et cupiat formosus, eat quacumque, puellis iniciat curam quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: sic qui promittit civis, urbem sibi curae, imperium fore et Italiam, delubra deorum, quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit. “Tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?”. “At Novius collega gradu post me sedet uno: namque est ille, pater quod erat meus”. “Hoc tibi Paullus et Messalla videris? At hic, si plostra ducenta concurrantque foro tria funera magna, sonabit, 23 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos”. Nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc, quia sim tibi Maecenas convictor, at olim, quod mihi pareret legio Romana tribuno. Dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, praesertim cautum dignos adsumere, prava ambitione procul. Felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum: nulla etenim mihi te fors obtulit; optimus olim Vergilius, post hunc Varius dixere quid essem. Ut veni coram, singultim pauca locutus (infans namque pudor prohibebat plura profari) non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo, sed quod eram narro. Respondes, ut tuus est mos, pauca: abeo, et revocas nono post mense, iubesque esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco, quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis: causa fuit pater his, qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti, laevo suspensi loculos tabulamque lacerto, ibant octonos referentes idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos. Vestem servosque sequentis, in magno ut populo, siqui vidisset, avita ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. Ipse mihi custos incorruptissimus omnis circum doctores aderat. Quid multa? Pudicum, qui primus virtutis honos, servavit ab omni non solum facto, verum opprobrio quoque turpi nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor mercedes sequerer; neque ego essem questus. At hoc nunc laus illi debetur et a me gratia maior. Nil me paeniteat sanum patris huius, eoque non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, 24 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 95 100 105 110 115 120 125 130 quod non ingenuos habeat clarosque parentes, sic me defendam. Longe mea discrepat istis et vox et ratio: nam si natura iuberet a certis annis aevum remeare peractum atque alios legere ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum. Nam mihi continuo maior quaerenda foret res atque salutandi plures, ducendus et unus et comes alter, uti ne solus rusve peregreve exirem, plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita. Nunc mihi curto ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos: obiciet nemo sordis mihi, quas tibi Tilli, cum Tiburte via praetorem quinque secuntur te pueri, lasanum portantes oenophorumque. Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, milibus atque aliis vivo. Quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti olus ac far, fallacem circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum; cena ministratur pueris tribus, et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus vilis, cum patera guttus, Campana supellex. Deinde eo dormitum, non sollicitus mihi quod cras surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se voltum ferre negat Noviorum posse minoris. Ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit, fugio campum lusumque trigonem. Pransus non avide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior. Haec est vita solutorum misera ambitione gravique; his me consolor, victurum suavius ac si quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset. 25 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 69 Satire II, 6 Il podere sabino 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paullum silvae super his foret. Auctius atque di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. Si neque maiorem feci ratione mala rem nec sum facturus vitio culpave minorem, si veneror stultus nihil horum: “O si angulus ille proximus accedat, qui nunc denormat agellum! O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, thesauro invento qui mercennarius agrum illum ipsum mercatus aravit, dives amico Hercule!”; si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: pingue pecus domino facias et cetera praeter ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, quid prius inlustrem saturis musaque pedestri? Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. Matutine pater, seu Iane libentius audis, unde homines operum primos vitaeque labores instituunt – sic dis placitum –, tu carminis esto principium. Romae sponsorem me rapis: “Eia, ne prior officio quisquam respondeat, urge”. Sive aquilo radit terras seu bruma nivalem interiore diem gyro trahit, ire necesse est. Postmodo quod mi obsit clare certumque locuto luctandum in turba et facienda iniuria tardis. “Quid tibi vis, insane, et quam rem agis?”, inprobus urget iratis precibus: “Tu pulses omne quod obstat, ad Maecenatem memori si mente recurras”. Hoc iuvat et melli est, non mentiar. At simul atras ventum est Esquilias, aliena negotia centum per caput et circa saliunt latus. “Ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras”. “De re communi scribae magna atque nova te orabant hodie meminisses, Quinte, reverti”. “Inprimat his cura Maecenas signa tabellis”. Dixeris: “Experiar”; “Si vis, potes”, addit et instat. Septimus octavo propior iam fugerit annus, ex quo Maecenas me coepit habere suorum in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda vellet iter faciens et cui concredere nugas 26 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 hoc genus: “Hora quota est?”, “Thraex est Gallina Syro par?”, “Matutina parum cautos iam frigora mordent”, et quae rimosa bene deponuntur in aure. Per totum hoc tempus subiectior in diem et horam invidiae noster. Ludos spectaverat una, luserat in campo: “Fortunae filius!” omnes. Frigidus a rostris manat per compita rumor: quicumque obvius est, me consulit: “O bone – nam te scire, deos quoniam propius contingis, oportet –, numquid de Dacis audisti?”. “Nil equidem”. “Ut tu semper eris derisor”. “At omnes di exagitent me, si quicquam”. “Quid? Militibus promissa Triquetra praedia Caesar an est Itala tellure daturus?”. Iurantem me scire nihil mirantur ut unum scilicet egregii mortalem altique silenti. Perditur haec inter misero lux non sine votis: o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? O quando faba Pythagorae cognata simulque uncta satis pingui ponentur oluscula lardo? O noctes cenaeque deum, quibus ipse meique ante Larem proprium vescor vernasque procacis pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est, siccat inaequalis calices conviva solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos pertinet et nescire malum est agitamus, utrumne divitiis homines an sint virtute beati, quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos, et quae sit natura boni summumque quid eius. Cervius haec inter vicinus garrit anilis ex re fabellas. Siquis nam laudat Arelli sollicitas ignarus opes, sic incipit: “Olim rusticus urbanum murem mus paupere fertur accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solveret hospitiis animum. Quid multa? Neque ille sepositi ciceris nec longae invidit avenae, aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cena vincere tangentis male singula dente superbo, cum pater ipse domus palea porrectus in horna esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. Tandem urbanus ad hunc: ‘Quid te iuvat’ inquit, ‘amice, 27 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Satire ⽧ Orazio praerupti nemoris patientem vivere dorso? Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando mortalis animas vivunt sortita neque ulla est 95 aut magno aut parvo leti fuga: quo bone circa, dum licet, in rebus iucundis vive beatus, vive memor, quam sis aevi brevis’. Haec ubi dicta agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde ambo propositum peragunt iter, urbis aventes 100 moenia nocturni subrepere. Iamque tenebat nox medium caeli spatium, cum ponit uterque in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco tincta super lectos canderet vestis eburnos multaque de magna superessent fercula cena, 105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris. Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit agrestem, veluti succinctus cursitat hospes continuatque dapes nec non verniliter ipsis fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. 110 Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque. Currere per totum pavidi conclave magisque exanimes trepidare, simul domus alta Molossis 115 personuit canibus. Tum rusticus: ‘Haud mihi vita est opus hac’, ait; et: ‘Valeas: me silva cav<u>sque tutus ab insidiis tenui solabitur ervo’”. 28 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio 71 Epistole I, 1 L’insegnamento della virtù 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Prima dicte mihi, summa dicende Camena, spectatum satis et donatum iam rude quaeris, Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis Herculis ad postem fixis latet abditus agro, ne populum extrema totiens exoret harena. Est mihi purgatam crebro qui personet aurem: “Solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat”. Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono, quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum; condo et compono quae mox depromere possim. Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter; nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. Nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles; nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor. Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque longa videtur opus debentibus, ut piger annus pupillis quos dura premit custodia matrum, sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem consiliumque morantur agendi naviter id quod aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, aeque neglectum pueris senibusque nocebit. Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. Non possis oculo quantum contendere Lynceus, non tamen idcirco contemnas lippus inungui; nec, quia desperes invicti membra Glyconis, nodosa corpus nolis prohibere cheragra. Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus: sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem possis et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem. Virtus est vitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, 29 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 quanto devites animi capitisque labore; impiger extremos curris mercator ad Indos, per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis; ne cures ea quae stulte miraris et optas, discere et audire et meliori credere non vis? Quis circum pagos et circum compita pugnax magna coronari contemnat Olympia, cui spes, cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. “O cives, cives, quaerenda pecunia primum est; virtus post nummos”: haec Ianus summus ab imo prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque laevo suspensi loculos tabulamque lacerto. Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, sed quadringentis sex septem milia desunt: plebs eris. At pueri ludentes: “Rex eris”, aiunt, “si recte facies”. Hic murus aeneus esto: nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est nenia, quae regnum recte facientibus offert, et maribus Curiis et decantata Camillis? Isne tibi melius suadet, qui: “Rem facias, rem, si possis, recte, si non, quocumque modo rem”, ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi; an qui Fortunae te responsare superbae liberum et erectum praesens hortatur et aptat? Quodsi me populus Romanus forte roget, cur non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem, nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, olim quod volpes aegroto cauta leoni respondit, referam: “Quia me vestigia terrent, omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum”. Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem? Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui frustis et pomis viduas venentur avaras excipiantque senes, quos in vivaria mittant; multis occulto crescit res fenore. Verum esto aliis alios rebus studiisque teneri: idem eadem possunt horam durare probantes? “Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis”, si dixit dives, lacus et mare sentit amorem festinantis eri; cui si vitiosa libido fecerit auspicium: “Cras ferramenta Teanum tolletis, fabri”. Lectus genialis in aula est: nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; si non est, iurat bene solis esse maritis. Quo teneam voltus mutantem Protea nodo? 30 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos, balnea, tonsores, conducto navigio aeque nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. Si curatus inaequali tonsore capillos 95 occurri, rides; si forte subucula pexae trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar, rides: quid? Mea cum pugnat sententia secum, quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, aestuat et vitae disconvenit ordine toto, 100 diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? Insanire putas sollemnia me neque rides nec medici credis nec curatoris egere a praetore dati, rerum tutela mearum cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem 105 de te pendentis, te respicientis amici. Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives, liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. 31 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio 73 Epistole I, 7 Libertà e pane 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum Sextilem totum mendax desideror. Atqui si me vivere vis sanum recteque valentem, quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque dissignatorem decorat lictoribus atris, dum pueris omnis pater et matercula pallet officiosaque sedulitas et opella forensis adducit febris et testamenta resignat. Quodsi bruma nives Albanis inlinet agris, ad mare descendet vates tuus et sibi parcet contractusque leget; te, dulcis amice, reviset cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes tu me fecisti locupletem. “Vescere, sodes”. “Iam satis est”. “At tu, quantum vis, tolle”. “Benigne”. “Non invisa feres pueris munuscula parvis”. “Tam teneor dono, quam si dimittar onustus”. “Ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques”. Prodigus et stultus donat quae spernit et odit: haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, nec tamen ignorat quid distent aera lupinis: dignum praestabo me etiam pro laude merentis. Quodsi me noles usquam discedere, reddes forte latus, nigros angusta fronte capillos, reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et inter vina fugam Cinarae maerere protervae. Forte per angustam tenuis vulpecula rimam repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus ire foras pleno tendebat corpore frustra. Cui mustela procul: “Si vis” ait “effugere istinc, macra cavum repetes artum, quem macra subisti”. Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno: nec somnum plebis laudo satur altilium nec otia divitiis Arabum liberrima muto. Saepe verecundum laudasti rexque paterque audisti coram nec verbo parcius absens: inspice, si possum donata reponere laetus. Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei: “Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis porrectus spatiis nec multae prodigus herbae: Atride, magis apta tibi tua dona relinquam”. 32 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 Parvum parva decent; mihi iam non regia Roma, sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum. Strenuus et fortis causisque Philippus agendis clarus ab officiis octavam circite horam dum redit atque foro nimium distare Carinas iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, adrasum quendam vacua tonsoris in umbra cultello proprios purgantem leniter unguis. “Demetri” – puer hic non laeve iussa Philippi accipiebat – “abi, quaere et refer, unde domo, quis, cuius fortunae, quo sit patre quove patrono”. It, redit et narrat Vulteium nomine Menam, praeconem, tenui censu, sine crimine, notum et properare loco et cessare, et quaerere et uti, gaudentem parvisque sodalibus et lare certo et ludis et post decisa negotia campo. “Scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic ad cenam veniat”. Non sane credere Mena, mirari secum tacitus. Quid multa? “Benigne”, respondet. “Neget ille mihi?”. “Negat improbus et te neglegit aut horret”. Vulteium mane Philippus vilia vendentem tunicato scruta popello occupat et salvere iubet prior; ille Philippo excusare laborem et mercennaria vincla, quod non mane domum venisset, denique quod non providisset eum. “Sic ignovisse putato me tibi, si cenas hodie mecum”. “Ut libet”. “Ergo post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge”. Ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe occultum visus decurrere piscis ad hamum, mane cliens et iam certus conviva, iubetur rura suburbana indictis comes ire Latinis. Impositus mannis arvum caelumque Sabinum non cessat laudare. Videt ridetque Philippus, et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, dum septem donat sestertia, mutua septem promittit, persuadet uti mercetur agellum. Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, inmoritur studiis et amore senescit habendi. Verum ubi oves furto, morbo periere capellae, spem mentita seges, bos est enectus arando: offensu damnis media de nocte caballum arripit iratusque Philippi tendit ad aedis. Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus: 33 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio 95 “Durus” ait, “Vultei, nimis attentusque videris esse mihi”. “Pol, me miserum, patrone, vocares, si velles” inquit, “verum mihi ponere nomen. Quod te per Genium dextramque deosque Penatis obsecro et obtestor, vitae me redde priori”. Qui semel adspexit quantum dimissa petitis praestent, mature redeat repetatque relicta. Metiri se quemque suo modulo ad pede verum est. 34 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio 74 Epistole I, 8 Vivo non bene 1 Metro: esametro 5 10 15 Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando contunderit vitis oleamve momorderit aestus, nec quia longinquis armentum aegrotet in agris; sed quia mente minus validus quam corpore toto nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum, fidis offendar medicis, irascar amicis, cur me funesto properent arcere veterno, quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam, Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam. Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se, ut placeat iuveni, percontare, utque cohorti. Si dicet: “Recte”, primum gaudere; subinde praeceptum auriculis hoc instillare memento: “Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus”. 35 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio 77 Epistole I, 17 Come trattare con i potenti 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, quo tandem pacto deceat maioribus uti, disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si caecus iter monstrare velit; tamen aspice, siquid et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur. Si te grata quies et primam somnus in horam delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo; nam neque divitibus contingunt gaudia solis, nec vixit male, qui natus moriensque fefellit. Si prodesse tuis pauloque benignus ipsum te tractare voles, accedes siccus ad unctum. “Si pranderet holus patienter, regibus uti, nollet Aristippus”. “Si sciret regibus uti, fastidiret holus qui me notat”. Utrius horum verba probes et facta, doce, vel iunior audi cur sit Aristippi potior sententia. Namque mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: “Scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex, officium facio: tu poscis vilia, verum es dante minor, quamvis fers te nullius egentem”. Omnis Aristippum decuit color et status et res, temptantem maiora fere, praesentibus aequum, contra, quem duplici panno patientia velat, mirabor, vitae via si conversa decebit. Alter purpureum non exspectabit amictum; quidlibet indutus celeberrima per loca vadet personamque feret, non inconcinnus utramque; alter Mileti textam cane peius et angui vitabit chlamydem, morietur frigore, si non rettuleris pannum; refer et sine vivat ineptus. Res gerere et captos ostendere civibus hostis attingit solium Iovis et caelestia temptat: principibus placuisse viris non ultima laus est. Non cuivis homini contingit adire Corinthum. Sedit qui timuit, ne non succederet: esto. Quid? Qui pervenit, fecitne viriliter? Atqui hic est aut nusquam, quod quaerimus. Hic onus horret, ut parvis animis et parvo corpore maius; hic subit et perfert. Aut virtus nomen inane est, aut decus et pretium recte petit experiens vir. Coram rege suo de paupertate tacentes 36 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Epistole ⽧ Orazio 45 50 55 60 plus poscente ferent; distat, sumasne prudenter an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons. “Indotata mihi soror est, paupercula mater, et fundus nec vendibilis nec pascere firmus”, qui dicit, clamat: “Victum date!”. Succinit alter: “Et mihi!”; dividuo findetur munere quadra. Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit. Nec semel inrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: “Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum!”. “Quaere peregrinum!”, vicinia rauca reclamat. 37 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 80 Ars poetica Arte poetica 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit et varias inducere plumas undique collatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, spectatum admissi risum teneatis, amici? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum persimilem cuius, velut aegri somnia, vanae fingentur species, ut nec pes nec caput uni reddatur formae. “Pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas”. Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant immitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros, aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus. Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes navibus aere dato qui pingitur? Amphora coepit institui: currente rota cur urceus exit? Denique sit quidvis, simplex dumtaxat et unum. Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni, decipimur specie recti. Brevis esse laboro, obscurus fio; sectantem levia nervi deficiunt animique; professus grandia turget; serpit humi tutus nimium timidusque procellae. Qui variare cupit rem prodigialiter unam, delphinum silvis appingit, fluctibus aprum: in vitium ducit culpae fuga, si caret arte. Aemilium circa Ludum faber unus et unguis exprimet et mollis imitabitur aere capillos, infelix operis summa, quia ponere totum nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem, non magis esse velim quam naso vivere pravo, spectandum nigris oculis nigroque capillo. Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam viribus et versate diu quid ferre recusent, quid valeant umeri; cui lecta pudenter erit res, nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor, ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, 38 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 pleraque differat et praesens in tempus omittat. Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis dixeris egregie, notum si callida verbum reddiderit iunctura novum. Si forte necesse est indiciis monstrare recentibus abdita rerum, fingere cinctutis non exaudita Cethegis continget dabiturque licentia sumpta pudenter; et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si Graeco fonte cadent, parce detorta. Quid autem Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum Vergilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni sermonem patrium ditaverit et nova rerum nomina protulerit? Licuit semperque licebit signatum praesente nota procudere nummum. Ut silvae foliis privos mutantur in annos, prima cadunt ita verborum vetus interit aetas et iuvenum ritu florent modo nata vigentque. Debemur morti nos nostraque; sive receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis doctus iter melius: mortalia facta peribunt, nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. Res gestae regumque ducumque et tristia bella quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Versibus impariter iunctis querimonia primum, post etiam inclusa est voti sententia compos; quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, grammatici certant et adhuc sub iudice lis est. Archilochum proprio rabies armavit iambo; hunc socci cepere pedem grandesque coturni alternis aptum sermonibus et popularis vincentem strepitus et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus divos puerosque deorum et pugilem victorem et equum certamine primum et iuvenum curas et libera vina referre. Descriptas servare vices operumque colores cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor? Cur nescire pudens prave quam discere malo? Versibus exponi tragicis res comica non vult; indignatur item privatis ac prope socco 39 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 95 100 105 110 115 120 125 130 135 dignis carminibus narrari cena Thyestae. Singula quaeque locum teneant sortita decentem. Interdum tamen et vocem comoedia tollit iratusque Chremes tumido delitigat ore et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque proicit ampullas et sesquipedalia verba, si curat cor spectantis tetigisse querela. Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto, et quocumque volent animum auditoris agunto. Ut ridentibus arrident, ita flentibus afflent humani vultus: si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi. Tum tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris, aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum vultum verba decent, iratum plena minarum, ludentem lasciva, severum seria dictu. Format enim Natura prius non intus ad omnem fortunarum habitum; iuvat aut impellit ad iram aut ad humum maerore gravi deducit et angit; post effert animi motus interprete lingua. Si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum. Intererit multum divusne loquatur an heros, maturusne senex an adhuc florente iuventa fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, mercatorne vagus cultorne virentis agelli, Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. Aut famam sequere aut sibi convenientia finge scriptor honoratum si forte reponis Achillem, impiger, iracundus, inexorabilis, acer iura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes. Si quid inexpertum scaenae committis et audes personam formare novam, servetur ad imum qualis ab incepto processerit et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere, tuque rectius Iliacum carmen diducis in actus quam si proferres ignota indictaque primus. Publica materies privati iuris erit, si non circa vilem patulumque moraberis orbem, nec verbo verbum curabis reddere fidus interpres, nec desilies imitator in artum, unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex. Nec sic incipies ut scriptor cyclicus olim: “Fortunam Priami cantabo et nobile bellum”. 40 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 140 145 150 155 160 165 170 175 180 Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturient montes, nascetur ridiculus mus. Quanto rectius hic qui nil molitur inepte! “Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes”. Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten, Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo. Semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu quid ego et populus mecum desideret audi: si plausoris eges aulaea manentis et usque sessuri donec cantor: “Vos plaudite” dicat. Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces iam scit puer et pede certo signat humum, gestit paribus colludere, et iram concipit ac ponit temere et mutatur in horas. Imberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. Conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti vel quod res omnis timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum, multa recedentes adimunt. Ne forte seniles mandentur iuveni partes pueroque viriles; semper in adiunctis aevoque morabitur aptis. Aut igitur res in scaenis aut acta refertur. Segnius irritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus digna geri promes in scaenam, multaque tolles ex oculis quae mox narret facundia praesens. 41 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 185 190 195 200 205 210 215 220 225 230 Ne pueros coram populo Medea trucidet aut humana palam coquat exta nefarius Atreus aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. Neve minor neu sit quinto productior actu fabula, quae posci vult et spectanda reposci. Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit; nec quarta loqui persona laboret. Actoris partis chorus officiumque virile defendat; neu quid medios intercinat actus quod non proposito conducat et haereat apte. Ille bonis faveatque et consilietur amice et regat iratos et amet peccare timentis; ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem iustitiam legesque et apertis otia portis; ille tegat commissa deosque precetur et oret ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis. Tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco aspirare et adesse choris erat utilis atque nondum spissa nimis complere sedilia flatu; quo sane populus numerabilis, utpote parvus, et frugi castusque verecundusque coibat. Postquam coepit agros extendere victor et urbis latior amplecti murus vinoque diurno placari Genius festis impune diebus, accessit numerisque modisque licentia maior. Indoctus quid enim saperet liberque laborum rusticus urbano confusus, turpis honesto? Sic priscae motumque et luxuriam addidit arti tibicen traxitque vagus per pulpita vestem; sic etiam fidibus voces crevere severis et tulit eloquium insolitum facundia praeceps utiliumque sagax rerum et divina futuri sortilegis non discrepuit sententia Delphis. Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit, eo quod illecebris erat et grata novitate morandus spectator, functusque sacris et potus et exlex. Verum ita risores, ita commendare dicaces conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas, aut, dum vitat humum, nubes et inania captet. Effutire levis indigna tragoedia versus, 42 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 235 240 245 250 255 260 265 270 275 ut festis matrona moveri iussa diebus, intererit Satyris paulum pudibunda protervis. Non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo; nec sic enitar tragico differre colori ut nihil intersit Davusne loquatur et audax Pythias emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque dei Silenus alumni. Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis speret idem, sudet multum frustraque laboret ausus idem: tantum series iuncturaque pollet, tantum de medio sumptis accedit honoris. Silvis deducti caveant, me iudice, Fauni ne velut innati triviis ac paene forenses aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam aut immunda crepent ignominiosaque dicta. Offenduntur enim quibus est equus et pater et res, nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor, aequis accipiunt animis donantque corona. Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussum nomen iambeis, cum senos redderet ictus primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem tardior ut paulo graviorque veniret ad auris, spondeos stabilis in iura paterna recepit commodus et patiens, non ut de sede secunda cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci nobilibus trimetris adparet rarus et Enni in scaenam missos cum magno pondere versus aut operae celeris nimium curaque carentis aut ignoratae premit artis crimine turpi. Non quivis videt immodulata poemata iudex et data Romanis venia est indigna poetis. Idcircone vager scribamque licenter? An omnis visuros peccata putem mea, tutus et intra spem veniae cautus? Vitavi denique culpam: non laudem merui. Vos exemplaria Graeca nocturna versate manu, versate diurna. At vestri proavi Plautinos et numeros et laudavere sales, nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto legitimumque sonum digitis callemus et aure. Ignotum tragicae genus invenisse Camenae dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis quae canerent agerentque peruncti faucibus ora. Post hunc personae pallaeque repertor honestae 43 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis 280 et docuit magnumque loqui nitique cothurno. Successit vetus his comoedia, non sine multa laude; sed in vitium libertas excidit et vim dignam lege regi. Lex est accepta chorusque turpiter obticuit sublato iure nocendi. 285 Nil intemptatum nostri liquere poetae, nec minimum meruere decus vestigia Graeca ausi deserere et celebrare domestica facta vel qui praetextas vel qui docuere togatas. Nec virtute foret clarisve potentius armis 290 quam lingua Latium, si non offenderet unum quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non multa dies et multa litura coercuit atque perfectum decies non castigavit ad unguem. 295 Ingenium misera quia fortunatius arte credit et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non unguis ponere curat, non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium nomenque poeta 300 si tribus Anticyris caput insanabile numquam tonsori Licino commiserit. O ego laevus, qui purgor bilem sub verni temporis horam! Non alius faceret meliora poemata. Verum nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum 305 reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi; munus et officium nil scribens ipse docebo, unde parentur opes, quid alat formetque poetam, quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error. Scribendi recte sapere est et principium et fons. 310 Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae 315 partes in bellum missi ducis, ille profecto reddere personae scit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae morumque iubebo doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. Interdum speciosa locis morataque recte 320 fabula nullius Veneris sed pondere inerti valdius oblectat populum meliusque moratur quam versus inopes rerum nugaeque canorae. Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. 325 Romani pueri longis rationibus assem 44 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 330 335 340 345 350 355 360 365 370 discunt in partis centum diducere. “Dicat filius Albini: si de quincunce remota est uncia, quid superat? Poteras dixisse”. “Triens”. “Eu! Rem poteris servare tuam. Redit uncia: quid fit?”. “Semis”. An, haec animos aerugo et cura peculi cum semel imbuerit, speramus carmina fingi posse linenda cedro et levi servanda cupresso? Aut prodesse volunt aut delectare poetae aut simul et iucunda et idonea dicere vitae. Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta percipiant animi dociles teneantque fideles: omne supervacuum pleno de pectore manat. Ficta voluptatis causa sint proxima veris: ne quodcumque velit poscat sibi fabula credi, neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. Centuriae seniorum agitant expertia frugis, celsi praetereunt austera poemata Ramnes. Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, lectorem delectando pariterque monendo. Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit et longum noto scriptori prorogat aevum. Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus; nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens poscentique gravem persaepe remittit acutum nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura. Quid ergo est? Ut scriptor si peccat idem librarius usque, quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus ridetur chorda qui semper oberrat eadem: sic mihi qui multum cessat fit Choerilus ille, quem bis terve bonum cum risu miror; et idem indignor quandoque bonus dormitat Homerus; verum operi longo fas est obrepere somnum. Ut pictura poesis: erit quae, si propius stes, te capiat magis, et quaedam, si longius abstes. Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, iudicis argutum quae non formidat acumen; haec placuit semel, haec decies repetita placebit. O maior iuvenum, quamvis et voce paterna fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum tolle memor, certis medium et tolerabile rebus recte concedi. Consultus iuris et actor causarum mediocris abest virtute diserti Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis 45 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 375 380 385 390 395 400 405 410 415 non homines, non di, non concessere columnae. Ut gratas inter mensas symphonia discors et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver offendunt, poterat duci quia cena sine istis, sic animis natum inventumque poema iuvandis, si paulum summo decessit, vergit ad imum. Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant impune coronae: qui nescit versus tamen audet fingere. Quidni? Liber et ingenuus, praesertim census equestrem summam nummorum vitioque remotus ab omni. Tu nihil invita dices faciesve Minerva; id tibi iudicium est, ea mens. Si quid tamen olim scripseris, in Maeci descendat iudicis auris et patris et nostras nonumque prematur in annum membranis intus positis. Delere licebit quod non edideris; nescit vox missa reverti. Silvestris homines sacer interpresque deorum caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones; dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, saxa movere sono testudinis et prece blanda ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, leges incidere ligno. Sic honor et nomen divinis vatibus atque carminibus venit. Post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella versibus exacuit; dictae per carmina sortes et vitae monstrata via est et gratia regum Pieriis temptata modis ludusque repertus et longorum operum finis, ne forte pudori sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo. Natura fieret laudabile carmen an arte quaesitum est. Ego nec studium sine divite vena nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic altera poscit opem res et coniurat amice. Qui studet optatam cursu contingere metam multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit Venere et vino; qui Pythia certat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. An satis est dixisse: “Ego mira poemata pango. Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est et quod non didici sane nescire fateri?”. Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, 46 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio 420 assentatores iubet ad lucrum ire poeta dives agris, dives positis in faenore nummis. Si vero est unctum qui recte ponere possit et spondere levi pro paupere et eripere artis litibus implicitum, mirabor si sciet inter 425 noscere mendacem verumque beatus amicum. Tu seu donaris seu quid donare voles cui, nolito ad versus tibi factos ducere plenum laetitiae; clamabit enim: “Pulchre! Bene! Recte!”, pallescet, super his, etiam stillabit amicis 430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. Ut qui conducti plorant in funere dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culillis 435 et torquere mero quem perspexisse laborent, an sit amicitia dignus: si carmina condes, numquam te fallant animi sub vulpe latentes. Quintilio si quid recitares: “Corrige, sodes, hoc” aiebat “et hoc”. Melius te posse negares, 440 bis terque expertum frustra delere iubebat et male tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum quam vertere malles, nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, quin sine rivali teque et tua solus amares. 445 Vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, culpabit duros, incomptis allinet atrum traverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit, 450 fiet Aristarchus; nec dicet: “Cur ego amicum offendam in nugis?”. Hae nugae seria ducent in mala derisum semel exceptumque sinistre. Ut mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, 455 vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam qui sapiunt: agitant pueri incautique sequuntur. Hic, dum sublimis versus ructatur et errat, si veluti merulis intentus decidit auceps in puteum foveamve, licet “Succurrite” longum 460 clamet, “Io cives!” non sit qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem: “Qui scis an prudens huc se proiecerit atque servari nolit?” dicam, Siculique poetae narrabo interitum. Deus immortalis haberi 465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam insiluit. Sit ius liceatque perire poetis. 47 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars poetica ⽧ Orazio Invitum qui servat, idem facit occidenti. Non semel hoc fecit, nec, si retractus erit, iam fiet homo et ponet famosae mortis amorem. 470 Nec satis apparet cur versus factitet, utrum minxerit in patrios cineres an triste bidental moverit incestus; certe furit ac velut ursus, obiectos caveae valuit si frangere clathros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus. 475 Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. 48 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Amores ⽧ Ovidio 14 Amores III, 15 Congedo 1 Metro: distico elegiaco 5 10 15 20 Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum! Raditur hic elegis ultima meta meis; quos ego composui, Paeligni ruris alumnus – nec me deliciae dedecuere meae – siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, non modo militiae turbine factus eques. Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo; Paelignae dicar gloria gentis ego, quam sua libertas ad honesta coegerat arma, cum timuit socias anxia Roma manus. Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi moenia, quae campi iugera pauca tenent: “Quae tantum” dicat, “potuistis ferre poetam, quantulacumque estis, vos ego magna voco”. Culte puer puerique parens Amathusia culti. Aurea de campo vellite signa meo! Corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus: pulsanda est magnis area maior equis. Imbelles elegi, genialis Musa, valete, post mea mansurum fata superstes opus! 1 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Ars amandi ⽧ Ovidio 20 Metro: distico elegiaco Ars amandi III, 329-348 La tradizione poetica Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, sit quoque vinosi Teïa Musa senis; nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?), cuive pater vafri luditur arte Getae. Et teneri possis carmen legisse Properti, sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum: 335 dictaque Varroni fulvis insignia villis vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae: et profugum Aenean, altae primordia Romae, quo nullum Latio clarius extat opus. Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, 340 nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis: atque aliquis dicet: “Nostri lege culta magistri carmina, quis partes instruit ille duas: deve tribus libris, titulus quos signat Amorum, elige, quod docili molliter ore legas: 345 vel tibi composita cantetur Epistola voce: ignotum hoc aliis ille novavit opus”. O ita, Phoebe, velis! Ita vos, pia numina vatum, insignis cornu Bacche, novemque deae! 330 2 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 29 Metro: esametro Metamorfosi III, 339-355 Purché non conosca se stesso Ille per Aonias fama celeberrimus urbes 340 inreprehensa dabat populo responsa petenti; prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit caerula Liriope, quam quondam flumine curvo inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno 345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset tempora maturae visurus longa senectae, fatidicus vates: “Si se non noverit” inquit. Vana diu visa est vox auguris: exitus illam 350 resque probat letique genus novitasque furoris. Namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer iuvenisque videri: multi illum iuvenes, multae cupiere puellae; sed fuit in tenera tam dura superbia forma, 355 nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. 3 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 31 Metamorfosi III, 402-510 La fine di Narciso Metro: esametro 405 410 415 420 425 430 435 440 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; inde manus aliquis despectus ad aethera tollens: “Sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!”. Dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; gramen erat circa, quod proximus umor alebat, silvaque sole locum passura tepescere nullo. Hic puer et studio venandi lassus et aestu procubuit faciemque loci fontemque secutus, dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, dumque bibit, visae correptus imagine formae spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. Adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum; spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines inpubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, in mediis quotiens visum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! Quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. Credule, quid frustra simulacra fugacia captas? Quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: nil habet ista sui; tecum venitque manetque; tecum discedet, si tu discedere possis! Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus ad circumstantes tendens sua bracchia silvas: “Ecquis, io silvae, crudelius” inquit “amavit? Scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, 4 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 445 qui sic tabuerit, longo meministis in aevo? Et placet et video; sed quod videoque placetque, non tamen invenio: tantus tenet error amantem! Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens nec via nec montes nec clausis moenia portis; 450 exigua prohibemur aqua! Cupit ipse teneri: nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, hic totiens ad me resupino nititur ore. Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. Quisquis es, huc exi! Quid me, puer unice, fallis 455 quove petitus abis? Certe nec forma nec aetas est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! Spem mihi nescio quam vultu promittis amico, cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi 460 me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis et, quantum motu formosi suspicor oris, verba refers aures non pervenientia nostras! Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; uror amore mei: flammas moveoque feroque. 465 Quid faciam? Roger anne rogem? Quid deinde rogabo? Quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. O utinam a nostro secedere corpore possem! Votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset. Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae 470 longa meae superant, primoque exstinguor in aevo. Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores, hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset; nunc duo concordes anima moriemur in una”. Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem 475 et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire: “Quo refugis? Remane nec me, crudelis, amantem desere!” clamavit. “Liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori!”. 480 Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora nudaque marmoreis percussit pectora palmis. Pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut variis solet uva racemis 485 ducere purpureum nondum matura colorem. Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore 490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni; et neque iam color est mixto candore rubori, 5 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 495 500 505 510 nec vigor et vires et quae modo visa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, indoluit, quotiensque puer miserabilis “Eheu” dixerat, haec resonis iterabat vocibus “Eheu”; cumque suos manibus percusserat ille lacertos, haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: “Heu frustra dilecte puer!” totidemque remisit verba locus; dictoque vale “Vale” inquit et Echo. Ille caput viridi fessum submisit in herba, lumina mors clausit domini mirantia formam: tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores naides et sectos fratri posuere capillos, planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem inveniunt foliis medium cingentibus albis. 6 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 39 Metamorfosi IX, 666-797 Nata donna Metro: esametro 670 675 680 685 690 695 700 705 Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset. Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe virum, nec census in illo nobilitate sua maior, sed vita fidesque inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset. “Quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore, utque marem parias. Onerosior altera sors est, et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu, (invitus mando: Pietas, ignosce!) necetur”. Dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis, tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, cum medio noctis spatio sub imagine somni Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flaventibus auro et regale decus; cum qua latrator Anubis, sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet; sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris, plenaque somniferis serpens peregrina venenis. Tum velut excussam somno et manifesta videntem sic adfata dea est: “Pars o Telethusa mearum, pone graves curas, mandataque falle mariti. Nec dubita, cum te partu Lucina levarit, tollere quicquid erit. Dea sum auxiliaris opemque exorata fero; nec te coluisse quereris ingratum numen”. Monuit, thalamoque recessit. Laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras expulit, et nata est ignaro femina patre, iussit ali mater puerum mentita. Fidemque res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. 7 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 710 715 720 725 730 735 740 745 750 Vota pater solvit, nomenque inponit avitum: Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater, quod commune foret, nec quemquam falleret illo. Inde incepta pia mendacia fraude latebant. Cultus erat pueri; facies, quam sive puellae, sive dares puero, fuerat formosus uterque. Tertius interea decimo successerat annus: cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, inter Phaestiadas quae laudatissima formae dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. Par aetas, par forma fuit, primasque magistris accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. Hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar: coniugium pactaeque exspectat tempora taedae, quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo, vixque tenens lacrimas: “Quis me manet exitus” inquit, “cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent, parcere debuerant; si non, et perdere vellent, naturale malum saltem et de more dedissent. Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: urit oves aries, sequitur sua femina cervum. Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta femina femineo conrepta cupidine nulla est. Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, femina nempe marem. Meus est furiosior illo, si verum profitemur, amor. Tamen illa secuta est spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter. Huc licet ex toto sollertia confluat orbe, ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, quid faciet? Num me puerum de virgine doctis artibus efficiet? Num te mutabit, Ianthe? Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, consiliique inopes et stultos excutis ignes? Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam, et pete quod fas est, et ama quod femina debes! Spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem. Hanc tibi res adimit. Non te custodia caro arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti, non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant, esse potes felix, ut dique hominesque laborent. 8 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 755 Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt; quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus. At non vult natura, potentior omnibus istis, quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus, 760 luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?”. Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo 765 aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur. Quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt, nunc ficto languore moram trahit, omina saepe visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem materiam ficti, dilataque tempora taedae 770 institerant, unusque dies restabat. At illa crinalem capiti vittam nataeque sibique detrahit, et passis aram complexa capillis: “Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque quae colis, et septem digestum in cornua Nilum: 775 fer, precor,” inquit “opem, nostroque medere timori! Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, comitesque facesque sonumque sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce 780 consilium munusque tuum est. Miserere duarum, auxilioque iuva!”. Lacrimae sunt verba secutae. Visa dea est movisse suas (et moverat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. 785 Non secura quidem, fausto tamen omine laeta mater abit templo. Sequitur comes Iphis euntem, quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore permanet, et vires augentur, et acrior ipse est vultus, et incomptis brevior mensura capillis, 790 plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae femina nuper eras, puer es! Date munera templis, nec timida gaudete fide! Dant munera templis, addunt et titulum: titulus breve carmen habebat: “Dona puer solvit quae femina voverat Iphis”. 795 Postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe. 9 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 41 Metro: esametro Metamorfosi X, 298-318 L’amore incestuoso Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset, inter felices Cinyras potuisset haberi. 300 Dira canam; procul hinc natae, procul este parente aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes, desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, vel, si credetis, facti quoque credite poenam. Si tamen admissum sinit hoc natura videri, 305 gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi, gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis, quae tantum genuere nefas: sit dives amomo cinnamaque costumque suum sudataque ligno tura ferat floresque alios Panchaia tellus, 310 dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor. Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto; stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis e tribus una soror: scelus est odisse parentem, 315 hic amor est odio maius scelus. Undique lecti te cupiunt proceres, totoque Oriente iuventus ad thalami certamen adest: ex omnibus unum elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus. 10 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 44 Metamorfosi X, 446-518 La colpa e il supplizio Metro: esametro 450 455 460 465 470 475 480 485 Tempus erat, quo cuncta silent, interque Triones flexerat obliquo plaustrum temone Bootes: ad facinus venit illa suum; fugit aurea caelo Luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes; nox caret igne suo; primus tegis, Icare, vultus, Erigoneque pio sacrata parentis amore. Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen funereus bubo letali carmine fecit: it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem; nutricisque manum laeva tenet, altera motu caecum iter explorat. Thalami iam limina tangit, iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem. Quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi paenitet, et vellet non cognita posse reverti. Cunctantem longaeva manu deducit et alto admotam lecto cum traderet: “Accipe” dixit, “ista tua est, Cinyra” devotaque corpora iunxit. Accipit obsceno genitor sua viscera lecto virgineosque metus levat hortaturque timentem. Forsitan aetatis quoque nomine “filia” dixit, dixit et illa “pater”, sceleri ne nomina desint. Plena patris thalamis excedit et inpia diro semina fert utero conceptaque crimina portat. Postera nox facinus geminat, nec finis in illa est, cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem post tot concubitus, inlato lumine vidit et scelus et natam verbisque dolore retentis pendenti nitidum vagina deripit ensem; Myrrha fugit: tenebrisque et caecae munere noctis intercepta neci est latosque vagata per agros palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit perque novem erravit redeuntis cornua lunae, cum tandem terra requievit fessa Sabaea; vixque uteri portabat onus. Tum nescia voti atque inter mortisque metus et taedia vitae est tales conplexa preces: “O siqua patetis numina confessis, merui nec triste recuso supplicium, sed ne violem vivosque superstes mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis mutataeque mihi vitamque necemque negate!”. 11 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Metamorfosi ⽧ Ovidio 490 495 500 505 510 515 Numen confessis aliquod patet: ultima certe vota suos habuere deos. Nam crura loquentis terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues porrigitur radix, longi firmamina trunci, ossaque robur agunt, mediaque manente medulla sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos, in parvos digiti, duratur cortice pellis. Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor pectoraque obruerat collumque operire parabat: non tulit illa moram venientique obvia ligno subsedit mersitque suos in cortice vultus. Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus, flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae. Est honor et lacrimis, stillataque cortice murra nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo. At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret; media gravidus tumet arbore venter. Tendit onus matrem; neque habent sua verba dolores, nec Lucina potest parientis voce vocari. Nitenti tamen est similis curvataque crebros dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet. Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes admovitque manus et verba puerpera dixit: arbor agit rimas et fissa cortice vivum reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis naides inpositum lacrimis unxere parentis. Laudaret faciem Livor quoque; qualia namque corpora nudorum tabula pinguntur Amorum, talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus, aut huic adde leves, aut illis deme pharetras. 12 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 5 Elegie I, 10 Consigli amorosi 1 Metro: distico elegiaco 5 10 15 20 25 30 O iucunda quies, primo cum testis amori affueram vestris conscius in lacrimis! O noctem meminisse mihi iucunda voluptas, o quotiens votis illa vocanda meis, cum te complexa morientem, Galle, puella vidimus et longa ducere verba mora! Quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos et mediis caelo Luna ruberet equis, non tamen a vestro potui secedere lusu: tantus in alternis vocibus ardor erat. Sed quoniam non es veritus concredere nobis, accipe commissae munera laetitiae: non solum vestros didici reticere dolores, est quiddam in nobis maius, amice, fide. Possum ego diversos iterum coniungere amantes, et dominae tardas possum aperire fores; et possum alterius curas sanare recentis, nec levis in verbis est medicina meis. Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor. Tu cave ne tristi cupias pugnare puellae, neve superba loqui, neve tacere diu; neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris, neu tibi pro vano verba benigna cadant. Irritata venit, quando contemnitur illa, nec meminit iustas ponere laesa minas: at quo sis humilis magis et subiectus amori, hoc magis effectu saepe fruare bono. Is poterit felix una remanere puella, qui numquam vacuo pectore liber erit. 1 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 9 Elegie II, 1 L’oggetto della poesia 1 Metro: distico elegiaco 5 10 15 20 25 30 35 40 Quaeritis, unde mihi totiens scribantur amores, unde meus veniat mollis in ora liber. Non haec Calliope, non haec mihi cantat Apollo: ingenium nobis ipsa puella facit. Sive illam Cois fulgentem incedere vidi, totum de Coa veste volumen erit; seu vidi ad frontem sparsos errare capillos, gaudet laudatis ire superba comis; sive lyrae carmen digitis percussit eburnis, miramur, facilis ut premat arte manus; seu compescentis somnum declinat ocellos, invenio causas mille poeta novas; seu nuda erepto mecum luctatur amictu, tum vero longas condimus Iliadas: seu quidquid fecit sive est quodcumque locuta, maxima de nihilo nascitur historia. Quod mihi si tantum, Maecenas, fata dedissent, ut possem heroas ducere in arma manus, non ego Titanas canerem, non Ossan Olympo impositam, ut caeli Pelion esset iter, nec veteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri, Xerxis et imperio bina coisse vada, regnave prima Remi aut animos Carthaginis altae, Cimbrorumque minas et benefacta Mari: bellaque resque tui memorarem Caesaris, et tu Caesare sub magno cura secunda fores. Nam quotiens Mutinam aut civilia busta Philippos aut canerem Siculae classica bella fugae, eversosque focos antiquae gentis Etruscae, et Ptolemaeei litora capta Phari, aut canerem Aegyptum et Nilum, cum attractus in urbem septem captivis debilis ibat aquis, aut regum auratis circumdata colla catenis, Actiaque in Sacra currere rostra Via; te mea Musa illis semper contexeret armis, et sumpta et posita pace fidele caput. Theseus infernis, superis testatur Achilles, hic Ixioniden, ille Menoetiaden. […] Sed neque Phlegraeos Iovis Enceladique tumultus intonet angusto pectore Callimachus, nec mea conveniunt duro praecordia versu 2 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 45 50 55 60 65 70 75 Caesaris in Phrygios condere nomen avos. Navita de ventis, de tauris narrat arator, enumerat miles vulnera, pastor oves; nos contra angusto versamus proelia lecto: qua pote quisque, in ea conterat arte diem. Laus in amore mori: laus altera, si datur uno posse frui: fruar o solus amore meo, si memini, solet illa levis culpare puellas, et totam ex Helena non probat Iliada. Seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae, pocula privigno non nocitura suo, seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive Colchis Iolciacis urat aena focis. Una meos quoniam predata est femina sensus, ex hac ducentur funera nostra domo. Omnis humanos sanat medicina dolores: solus amor morbi non amat artificem. Tarda Philoctetae sanavit crura Machaon, Phoenicis Chiron lumina Phillyrides, et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis restituit patriis Androgeona focis, Mysus et Haemonia iuvenis qua cuspide vulnus senserat, hac ipsa cuspide sensit opem. Hoc si quis vitium poterit mihi demere, solus Tantaleae poterit tradere poma manu; dolia virgineis idem ille repleverit urnis, ne tenera assidua colla graventur aqua; idem Caucasia solvet de rupe Promethei bracchia et a medio pectore pellet avem. Quandocumque igitur vitam me fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae: “Huic misero fatum dura puella fuit”. 3 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 12 Elegie II, 13A Lo scopo della poesia 1 Metro: distico elegiaco 5 10 15 Non tot Achaemeniis armantur […] sagittis, spicula quot nostro pectore fixit Amor. Hic me tam gracilis vetuit contemnere Musas, iussit et Ascraeum sic habitare nemus, non ut Pieriae quercus mea verba sequantur, aut possim Ismaria ducere valle feras, sed magis ut nostro stupefiat Cynthia versu: tunc ego sim Inachio notior arte Lino. Non ego sum formae tantum mirator honestae, nec si qua illustris femina iactat avos: me iuvet in gremio doctae legisse puellae, auribus et puris scripta probasse mea. Haec ubi contigerint, populi confusa valeto fabula: nam domina iudice tutus ero. Quae si forte bonas ad pacem verterit aures, possum inimicitias tunc ego ferre Iovis. 4 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 21 Elegie III, 25 Congedo 1 Metro: distico elegiaco 5 10 15 Risus eram positis inter convivia mensis, et de me poterat quilibet esse loquax. Quinque tibi potui servire fideliter annos: ungue meam morso saepe querere fidem. Nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte; semper ab insidiis, Cynthia, flere soles. Flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit: tu bene conveniens non sinis ire iugum. Limina iam nostris valeant lacrimantia verbis, nec tamen irata ianua fracta manu. At te celatis aetas gravis urgeat annis, et veniat formae ruga sinistra tuae! Vellere tum cupias albos a stirpe capillos, iam speculo rugas increpitante tibi, exclusa inque vicem fastus patiare superbos, et quae fecisti facta queraris anus! Has tibi fatalis cecinit mea pagina diras: eventum formae disce timere tuae! 5 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 24 Elegie IV, 4 Tarpea 1 Metro: distico elegiaco 5 10 15 20 25 30 35 40 Tarpeium scelus et Tarpeiae turpe sepulcrum fabor et antiqui limina capta Iovis. Quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis cum quateret lento murmure saxa Iovis? Murus erant montes; ubi nunc est Curia saepta, bellicus ex illo fonte bibebat equus, atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis, stabant Romano pila Sabina Foro. Lucus erat felix hederoso conditus antro, multaque nativis obstrepit arbor aquis, Silvani ramosa domus, quo dulcis ab aestu fistula poturas ire iubebat oves. Hunc Tatius contra vallo praecingit acerno fidaque suggesta castra coronat humo. Hinc Tarpeia deae laticem libavit: at illi urgebat medium fictilis urna caput. Vidit harenosis Tatium proludere campis pictaque per flavas arma levare iubas: obstipuit regis facie et regalibus armis, interque oblitas excidit urna manus. Saepe illa immeritae causata est omina lunae, et sibi tingendas dixit in amne comas: saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis, Romula ne faciem laederet hasta Tati: dumque subit primo Capitolia nubila fumo, rettulit hirsutis bracchia secta rubis, et Tarpeia sua residens ita flevit ab arce vulnera vicino non patienda Iovi: “Ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae et formosa oculis arma Sabina meis, o utinam ad vestros sedeam captiva Penates, dum captiva mei conspicer ora Tati! Romani montes, et montibus addita Roma, et valeat probro Vesta pudenda meo! Ille equus, ille meos in castra reponet amores, cui Tatius dextras collocat ipse iubas! Quid mirum patrios Scyllam secuisse capillos, candidaque in saevos inguina versa canes? Prodita quid mirum fraterni cornua monstri, cum patuit lecto stamine torta via? Quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis, improba virgineo lecta ministra foco! 6 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 Pallados exstinctos si quis mirabitur ignes, ignoscat: lacrimis spargitur ara meis. Cras, ut rumor ait, tota pigrabitur urbe: tum cape spinosi rorida terga iugi. Lubrica tota via est et perfida: quippe latentis fallaci celat limite caespes aquas. O utinam magicae nossem cantamina Musae! Haec quoque formoso lingua tulisset opem. Te toga picta decet, non quem sine matris honore nutrit inhumanae dura papilla lupae. […] Dos tibi non humilis prodita Roma venit. Si minus, at raptae ne sint impune Sabinae, me rape et alterna lege repende vices! Commissas acies ego possum solvere nupta: vos medium palla foedus inite mea. Adde, Hymenaee, modos; tubicen, fera murmura conde: credite, vestra meus molliet arma torus. Et iam quarta canit venturam bucina lucem, ipsaque in Oceanum sidera lassa cadunt. Experiar somnum, de te mihi somnia quaeram: fac venias oculis umbra benigna meis”. Dixit, et incerto permisit bracchia somno, nescia se furiis accubuisse novis. Nam Venus, Iliacae felix tutela favillae, culpam alit et plures condit in ossa faces: illa furit, qualis celerem prope Thermodonta Strymonis abscisso pectus aperta sinu. Urbi festus erat (dixere Parilia patres), hic primus coepit moenibus esse dies, annua pastorum convivia, lusus in urbe, cum pagana madent fercula divitiis, cumque super raros faeni flammantis acervos traicit immundos ebria turba pedes. Romulus excubias decrevit in otia solvi atque intermissa castra silere tuba. Hoc Tarpeia suum tempus rata convenit hostem: pacta ligat, pactis ipsa futura comes. Omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus decrevit poenis invigilare suis. Mons erat ascensus, dapibus festoque remissus: nec mora, vocalis occupat ense canes. Prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem, nubendique petit, quem velit ipse, diem. At Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem): “Nube” ait, “et regni scande cubile mei!”. Dixit, et ingestis comitum super obruit armis. 7 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 90 Haec, virgo, officiis dos erat apta tuis. Nec satis una malae potuit mors esse puellae, quae voluit flammas fallere, Vesta, tuas. A duce Tarpeium mons est cognomen adeptus: o vigil, iniustae praemia sortis habes. 8 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 26 Elegie IV, 11 Testamento di una matrona 1 Metro: distico elegiaco 5 10 15 20 25 30 35 40 Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum: nempe tuas lacrimas litora surda bibent. Vota movent superos: ubi portitor aera recepit, non exorando stant adamante viae. Te licet orantem fuscae deus audiat aulae, panditur ad nullas ianua nigra preces. Cum semel infernas intrarunt funera sedes, obserat eversos lurida porta rogos. Sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum detraheret lecto fax inimica caput. Quid mihi coniugium Paulli, quid currus avorum profuit aut famae pignora tanta meae? Non minus immitis habuit Cornelia Parcas: en sum, quod digitis quinque legatur, onus. Damnatae tenebris et vos, vada lenta, paludes, et quaecumque meos implicat ulva pedes, immatura licet, tamen huc non noxia veni; nec precor huic umbrae mollia iura meae. At si quis posita iudex sedet Aeacus urna, is mea sortita iudicet ossa pila: assideant fratres, iuxta et Minoida sellam Eumenidum intento turba severa foro. Sisyphe, mole vaces; taceant Ixionis orbes; fallax Tantaleo corripere ore liquor; Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras; et iaceat tacita laxa catena sera. Ipsa loquar pro me: si fallo, poena sororum infelix umeros urgeat urna meos. Si cui fama fuit per avita tropaea decori, aera Numantinos nostra loquuntur avos: altera maternos exaequat turba Libones, et domus est titulis utraque fulta suis. Mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis, vinxit et acceptas altera vitta comas, iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili, ut lapide hoc uni nupta fuisse legar. Testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos, sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces, et, Persen proavi stimulat dum pectus Achilli, qui tumidas proavo fregit Achille domos, me neque censurae legem mollisse neque ulla labe mea nostros erubuisse focos. 9 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 Non fuit exuviis tantis Cornelia damnum: quin et erat magnae pars imitanda domus. Nec mea mutata est aetas; sine crimine tota est: viximus insignes inter utramque facem. Mi natura dedit leges a sanguine ductas, nec possis melior iudicis esse metu. Quamlibet austeras de me ferat urna tabellas, turpior assessu non erit ulla meo, vel tu, quae tardam movisti fune Cybeben, Claudia, turritae rara ministra deae, vel cui, sacra suos cum Vesta reposceret ignes, exhibuit vivos carbasus alba focos. Nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi: in me mutatum quid nisi fata velis? Maternis laudor lacrimis urbisque querelis, defensa et gemitu Caesaris ossa mea. Ille sua nata dignam vixisse sororem increpat, et lacrimas vidimus ire deo. Vidimus et fratrem sellam geminasse curulem; consul quo factus tempore, rapta soror. Et tamen emerui generosos vestis honores, nec mea de sterili facta rapina domo. Et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi; venit in exsequias tota caterva meas. Tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen, condita sunt vestro lumina nostra sinu. Filia, tu specimen censurae nata paternae, fac teneas unum nos imitata virum. Haec est feminei merces extrema triumphi, laudat ubi emeritum libera fama torum. Nunc tibi commendo communia pignora, Paulle: haec cura et cineri spirat inusta meo. Fungere maternis vicibus pater: illa meorum omnis erit collo turba ferenda tuo. Oscula cum dederis tua flentibus, adice matris: tota domus coepit nunc onus esse tuum. Et si quid doliturus eris, sine testibus illis! Cum venient, siccis oscula falle genis! Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges, somniaque in faciem credita saepe meam: atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris, ut responsurae singula verba iace. Seu tamen adversum mutarit ianua lectum, sederit et nostro cauta noverca toro, coniugium, pueri, laudate et ferte paternum: capta dabit vestris moribus illa manus; nec matrem laudate nimis: collata priori 10 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Properzio vertet in offensas libera verba suas. Seu memor ille mea contentus manserit umbra et tanti cineres duxerit esse meos, discite venturam iam nunc lenire senectam, caelibis ad curas nec vacet ulla via. 95 Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos: prole mea Paullum sic iuvet esse senem. Et serie fulcite genus: mihi cumba volenti solvitur aucturis tot mea fata meis. Causa perorata est. Flentes me surgite, testes, 100 dum pretium vitae grata rependit humus. Moribus et caelum patuit: sim digna merendo, cuius honoratis ossa vehantur avis. 90 11 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Tibullo 4 Elegie II, 4 Addio per sempre libertà dei miei padri 1 Metro: distico elegiaco 5 10 15 20 25 30 35 40 Sic mihi servitium video dominamque paratam: iam mihi, libertas illa paterna, vale, servitium sed triste datur, teneorque catenis, et numquam misero vincla remittit Amor, et seu quid merui seu quid peccavimus, urit. Uror, io, remove, saeva puella, faces. O ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare vel insanis cautes obnoxia ventis, naufraga quam vasti tunderet unda maris! Nunc et amara dies et noctis amarior umbra est, omnia nunc tristi tempora felle madent. Nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo: illa cava pretium flagitat usque manu. Ite procul, Musae, si non prodestis amanti: non ego vos, ut sint bella canenda, colo, nec refero Solisque vias et qualis, ubi orbem conplevit, versis Luna recurrit equis. Ad dominam faciles aditus per carmina quaero: ite procul, Musae, si nihil ista valent. At mihi per caedem et facinus sunt dona paranda, ne iaceam clausam flebilis ante domum, aut rapiam suspensa sacris insignia fanis, sed Venus ante alios est violanda mihi. Illa malum facinus suadet dominamque rapacem dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus. O pereat, quicumque legit viridesque smaragdos et niveam Tyrio murice tingit ovem. Hic dat avaritiae causas et Coa puellis vestis et e Rubro lucida concha mari. Haec fecere malas: hinc clavim ianua sensit, et coepit custos liminis esse canis. Sed pretium si grande feras, custodia victa est, nec prohibent claves, et canis ipse tacet. Heu quicumque dedit formam caelestis avarae, quale bonum multis adtulit ille malis! Hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa fecit ut infamis hic deus esset Amor. At tibi, quae pretio victos excludis amantes, eripiant partas ventus et ignis opes; quin tua tum iuvenes spectent incendia laeti, nec quisquam flammae sedulus addat aquam. 1 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Elegie ⽧ Tibullo 45 50 55 60 Seu veniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus, nec qui det maestas munus in exequias. At bona quae nec avara fuit, centum licet annos vixerit, ardentem flebitur ante rogum, atque aliquis senior veteres veneratus amores annua constructo serta dabit tumulo et: “Bene” discedens dicet, “placideque quiescas, terraque securae sit super ossa levis”. Vera quidem moneo, sed prosunt quid mihi vera? Illius est nobis lege colendus Amor. Quin etiam sedes iubeat si vendere avitas, ite sub imperium sub titulumque, Lares. Quicquid habet Circe, quicquid Medea veneni, quicquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido videat Nemesis mea voltu, mille alias herbas misceat illa, bibam. 2 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Bucoliche ⽧ Virgilio 3 Egloga IV L’età dell’oro 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Sicelides Musae, paulo maiora canamus! Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae; si canimus silvas, silvae sint consule dignae. Ultima Cumaei venit iam carminis aetas; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna; iam nova progenies caelo demittitur alto. Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo. Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses; te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras. Ille deum vitam accipiet divisque videbit permixtos heroas et ipse videbitur illis pacatumque reget patriis virtutibus orbem. At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera nec magnos metuent armenta leones; ipsa tibi blandos fundent cunabula flores. Occidet et serpens et fallax herba veneni occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum. At simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista incultisque rubens pendebit sentibus uva et durae quercus sudabunt roscida mella. Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. Alter erit tum Tiphys et altera quae vehat Argo delectos heroas; erunt etiam altera bella atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector nec nautica pinus mutabit merces: omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non vinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga solvet arator; nec varios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suave rubenti 1 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Bucoliche ⽧ Virgilio 45 50 55 60 murice, iam croceo mutabit vellera luto, sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. “Talia saecla” suis dixerunt “currite” fusis concordes stabili fatorum numine Parcae. Adgredere o magnos – aderit iam tempus – honores, cara deum suboles, magnum Iovis incrementum! Aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum, aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo! O mihi tum longae maneat pars ultima vitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere facta: non me carminibus vincat nec Thracius Orpheus nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem: matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer: qui non risere parenti, nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est. 2 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Bucoliche ⽧ Virgilio 4 Egloga VI Sileno 1 Metro: esametro 5 10 15 20 25 30 35 40 Prima Syracosio dignata est ludere versu nostra, neque erubuit silvas habitare Thalia. Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem vellit et admonuit: “Pastorem, Tityre, pinguis pascere oportet ovis, deductum dicere carmen”. Nunc ego – namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella – agrestem tenui meditabor harundine musam. Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis captus amore leget: te nostrae, Vare, myricae, te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est, quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro Silenum pueri somno videre iacentem, inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho; serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant, et gravis attrita pendebat cantharus ansa. Adgressi – nam saepe senex spe carminis ambo luserat – iniciunt ipsis ex vincula sertis. Addit se sociam timidisque supervenit Aegle, Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit. Ille dolum ridens: “Quo vincula nectitis?” inquit. “Solvite me, pueri; satis est potuisse videri. Carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis, huic aliud mercedis erit”. Simul incipit ipse. Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus; nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis; tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit et rerum paulatim sumere formas; iamque novum terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant summotis nubibus imbres, incipiant silvae cum primum surgere, cumque rara per ignaros errent animalia montis. Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei. His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum 3 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Bucoliche ⽧ Virgilio 45 50 55 60 65 70 75 80 85 clamassent, ut litus “Hyla, Hyla” omne sonaret; et fortunatam, si numquam armenta fuissent, Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci. A virgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides implerunt falsis mugitibus agros, at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, et saepe in levi quaesisset cornua fronte. A virgo infelix, tu nunc in montibus erras: ille latus niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, aut aliquam in magno sequitur grege. “Claudite Nymphae, Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia; forsitan illum aut herba captum viridi aut armenta secutum perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae”. Tum canit Hesperidum miratam mala puellam; tum Phaethontiadas musco circumdat amarae corticis atque solo proceras erigit alnos. Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum, utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; ut Linus haec illi divino carmine pastor floribus atque apio crinis ornatus amaro dixerit: “Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos. His tibi Grynei nemoris dicatur origo, ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo”. Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto, a timidos nautas canibus lacerasse marinis: aut ut mutatos Terei narraverit artus, quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus ante infelix sua tecta super volitaverit alis? Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus audiit Eurotas iussitque ediscere lauros, ille canit – pulsae referunt ad sidera valles – cogere donec oves stabulis numerumque referre iussit et invito processit Vesper Olympo. 4 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 18 Metro: esametro Eneide II, 199-233 La morte di Laocoonte 200 205 210 215 220 225 230 Hic aliud maius miseris multoque tremendum obicitur magis atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (horresco referens) immensis orbibus angues incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt; pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas, pars cetera pontum pone legit sinuatque immensa volumine terga. Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant ardentisque oculos suffecti sanguine et igni sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat et miseros morsu depascitur artus; post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nodos perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit: qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus et incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem, sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor, et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae numina conclamant. 5 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 19 Metro: esametro Eneide II, 234-335 Il sogno di Enea 235 240 245 250 255 260 265 270 275 Dividimus muros et moenia pandimus urbis. Accingunt omnes operi pedibusque rotarum subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo intendunt; scandit fatalis machina muros feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt funemque manu contingere gaudent; illa subit mediaeque minans inlabitur urbi. O patria, o divum domus Ilium et incluta bello moenia Dardanidum! Quater ipso in limine portae substitit atque utero sonitum quater arma dedere; instamus tamen immemores caecique furore et monstrum infelix sacrata sistimus arce. Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris ora dei iussu non umquam credita Teucris. Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, festa velamus fronde per urbem. Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri conticuere; sopor fessos complectitur artus. Et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat a Tenedo tacitae per amica silentia lunae litora nota petens, flammas cum regia puppis extulerat, fatisque deum defensus iniquis inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras reddit equus laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes, demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos. Invadunt urbem somno vinoque sepultam; caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis accipiunt socios atque agmina conscia iungunt. Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit. In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi largosque effundere fletus, raptatus bigis ut quondam, aterque cruento pulvere perque pedes traiectus lora tumentis. Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore qui redit exuvias indutus Achilli vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis! 6 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 280 285 290 295 300 305 310 315 320 Squalentem barbam et concretos sanguine crinis vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios. Ultro flens ipse videbar compellare virum et maestas expromere voces: “O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum, quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris exspectate venis? Ut te post multa tuorum funera, post varios hominumque urbisque labores defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos foedavit vultus? Aut cur haec vulnera cerno?”. Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, “Heu fuge, nate dea, teque his” ait “eripe flammis. Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troia penatis; hos cape fatorum comites, his moenia quaere magna pererrato statues quae denique ponto”. Sic ait et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus armorumque ingruit horror. Excutior somno et summi fastigia tecti ascensu supero atque arrectis auribus asto: in segetem veluti cum flamma furentibus Austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores praecipitisque trahit silvas; stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor. Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam Volcano superante domus, iam proximus ardet Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis in armis, sed glomerare manum bello et concurrere in arcem cum sociis ardent animi; furor iraque mentem praecipitat, pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, sacra manu victosque deos parvumque nepotem ipse trahit cursuque amens ad limina tendit. “Quo res summa loco, Panthu? Quam prendimus arcem?” Vix ea fatus eram gemitu cum talia reddit: 7 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio “Venit summa dies et ineluctabile tempus 325 Dardaniae. Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. Arduus armatos mediis in moenibus astans fundit equus victorque Sinon incendia miscet 330 insultans. Portis alii bipatentibus adsunt, milia quot magnis umquam venere Mycenis; obsedere alii telis angusta viarum oppositis; stat ferri acies mucrone corusco stricta, parata neci; vix primi proelia temptant 335 portarum vigiles et caeco Marte resistunt”. 8 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 27 Metro: esametro Eneide IV, 584-705 La morte di Didone 585 590 595 600 605 610 615 620 625 Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primam albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum flaventisque abscissa comas “Pro Iuppiter! Ibit hic,” ait “et nostris inluserit advena regnis? Non arma expedient totaque ex urbe sequentur, diripientque rates alii navalibus? Ite, ferte citi flammas, date tela, impellite remos! Quid loquor? Aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt? Tum decuit, cum sceptra dabas. En dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare penatis, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! Non potui abreptum divellere corpus et undis spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium patriisque epulandum ponere mensis? Verum anceps pugnae fuerat fortuna. Fuisset: quem metui moritura? Faces in castra tulissem implessemque foros flammis natumque patremque cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes et Dirae ultrices et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis advertite numen et nostras audite preces. Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret, at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli auxilium imploret videatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. Nullus amor populis nec foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor qui face Dardanios ferroque sequare colonos, 9 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 630 635 640 645 650 655 660 665 670 nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque”. Haec ait, et partis animum versabat in omnis, invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei, namque suam patria antiqua cinis ater habebat: “Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem: dic corpus properet fluviali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat. Sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta. Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, perficere est animus finemque imponere curis Dardaniique rogum capitis permittere flammae”. Sic ait. Illa gradum studio celebrabat anili. At trepida et coeptis immanibus effera Dido sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina et altos conscendit furibunda rogos ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata incubuitque toro dixitque novissima verba: “Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat, accipite hanc animam meque his exsolvite curis. Vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui, mea moenia vidi, ulta virum poenas inimico a fratre recepi, felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae”. Dixit, et os impressa toro “Moriemur inultae, sed moriamur” ait. “Sic, sic iuvat ire sub umbras. Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis”. Dixerat, atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem sparsasque manus. It clamor ad alta atria: concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether, non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis 10 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio per medios ruit, ac morientem nomine clamat: 675 “Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? Quid primum deserta querar? Comitemne sororem sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses, idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. 680 His etiam struxi manibus patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem? Exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. Date, vulnera lymphis abluam et, extremus si quis super halitus errat, 685 ore legam”. Sic fata gradus evaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu atque atros siccabat veste cruores. Illa gravis oculos conata attollere rursus deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. 690 Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit, ter revoluta toro est oculisque errantibus alto quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta. Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem difficilisque obitus Irim demisit Olympo 695 quae luctantem animam nexosque resolveret artus. Nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco. 700 Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis mille trahens varios adverso sole colores devolat et supra caput astitit. “Hunc ego Diti sacrum iussa fero teque isto corpore solvo”: sic ait et dextra crinem secat, omnis et una 705 dilapsus calor atque in ventos vita recessit. 11 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 29 Eneide VI, 756-887 Il futuro di Roma Metro: esametro 760 765 770 775 780 785 790 795 “Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo. Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis, et Capys et Numitor et qui te nomine reddet Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. Qui iuvenes! Quantas ostentant, aspice, viris atque umbrata gerunt civili tempora quercu! Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, hi Collatinas imponent montibus arces, Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque; haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. Quin et avo comitem sese Mavortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater educet. Viden, ut geminae stant vertice cristae et pater ipse suo superum iam signat honore? En huius, nate, auspiciis illa incluta Roma imperium terris, animos aequabit Olympo, septemque una sibi muro circumdabit arces, felix prole virum: qualis Berecyntia mater invehitur curru Phrygias turrita per urbes laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis. Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli progenies magnum caeli ventura sub axem. Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arva Saturno quondam, super et Garamantas et Indos proferet imperium; iacet extra sidera tellus, extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum. Huius in adventum iam nunc et Caspia regna 12 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio responsis horrent divum et Maeotia tellus, 800 et septemgemini turbant trepida ostia Nili. Nec vero Alcides tantum telluris obivit, fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu; nec qui pampineis victor iuga flectit habenis 805 Liber, agens celso Nysae de vertice tigris. Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis, aut metus Ausonia prohibet consistere terra? Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? Nosco crinis incanaque menta 810 regis Romani primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum. Cui deinde subibit otia qui rumpet patriae residesque movebit Tullus in arma viros et iam desueta triumphis 815 agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. Vis et Tarquinios reges animamque superbam ultoris Bruti, fascisque videre receptos? Consulis imperium hic primus saevasque securis 820 accipiet, natosque pater nova bella moventis ad poenam pulchra pro libertate vocabit, infelix, utcumque ferent ea facta minores: vincet amor patriae laudumque immensa cupido. Quin Decios Drusosque procul saevumque securi 825 aspice Torquatum et referentem signa Camillum. Illae autem paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc et dum nocte prementur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, 830 aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois! Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella neu patriae validas in viscera vertite viris; tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, 835 proice tela manu, sanguis meus! Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum caesis insignis Achivis. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, 840 ultus avos Troiae templa et temerata Minervae. Quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat? Quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem? 845 Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille es, 13 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 850 855 860 865 870 875 880 885 unus qui nobis cunctando restituis rem. Excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos”. Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: “Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur victorque viros supereminet omnis. Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino”. Atque hic Aeneas (una namque ire videbat egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu): “Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem? Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? Qui strepitus circa comitum! Quantum instar in ipso! Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra”. Tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis: “O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata nec ultra esse sinent. Nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus! Vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides invictaque bello dextera! Non illi se quisquam impune tulisset obvius armato, seu cum pedes iret in hostem seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis, et fungar inani munere”. Sic tota passim regione vagantur aëris in campis latis atque omnia lustrant. 14 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 32 Metro: esametro Eneide IX, 314-419 Eurialo e Niso: la strage e la cattura 315 320 325 330 335 340 345 350 355 Egressi superant fossas noctisque per umbram castra inimica petunt, multis tamen ante futuri exitio. Passim somno vinoque per herbam corpora fusa vident, arrectos litore currus, inter lora rotasque viros, simul arma iacere, vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: “Euryale, audendum dextra: nunc ipsa vocat res. Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe; haec ego vasta dabo et lato te limite ducam”. Sic memorat vocemque premit, simul ense superbum Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum, rex idem et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem. Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nactus equis ferroque secat pendentia colla. Tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte luserat, insignis facie, multoque iacebat membra deo victus – felix, si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset: impastus ceu plena leo per ovilia turbans (suadet enim vesana fames) manditque trahitque molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento. Nec minor Euryali caedes; incensus et ipse perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque ignaros; Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, sed magnum metuens se post cratera tegebat. Pectore in adverso totum cui comminus ensem condidit adsurgenti et multa morte recepit. Purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta vina refert moriens, hic furto fervidus instat. Iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem deficere extremum et religatos rite videbat carpere gramen equos, breviter cum talia Nisus (sensit enim nimia caede atque cupidine ferri) “Absistamus” ait, “nam lux inimica propinquat. Poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis”. 15 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 360 365 370 375 380 385 390 395 400 Multa virum solido argento perfecta relinquunt armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens, Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti; post mortem bello Rutuli pugnaque potiti: haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat. Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram induit. Excedunt castris et tuta capessunt. Interea praemissi equites ex urbe Latina, cetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regi responsa ferebant, ter centum, scutati omnes, Volcente magistro. Iamque propinquabant castris murosque subibant cum procul hos laevo flectentis limite cernunt, et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens: “State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis? Quove tenetis iter?”. Nihil illi tendere contra, sed celerare fugam in silvas et fidere nocti. Obiciunt equites sese ad divortia nota hinc atque hinc, omnemque aditum custode coronant. Silva fuit late dumis atque ilice nigra horrida, quam densi complerant undique sentes; rara per occultos lucebat semita callis. Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda impediunt, fallitque timor regione viarum. Nisus abit; iamque imprudens evaserat hostis atque locos qui post Albae de nomine dicti Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat), ut stetit et frustra absentem respexit amicum: “Euryale infelix, qua te regione reliqui? Quave sequar?”. Rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae simul et vestigia retro observata legit dumisque silentibus errat. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum; nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, oppressum rapit et conantem plurima frustra. Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis eripere? An sese medios moriturus in enses inferat et pulchram properet per vulnera mortem? Ocius adducto torquet hastile lacerto suspiciens altam Lunam et sic voce precatur: 16 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio “Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, 405 astrorum decus et nemorum Latonia custos. Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi, hunc sine me turbare globum et rege tela per auras”. 410 Dixerat et toto conixus corpore ferrum conicit. Hasta volans noctis diverberat umbras et venit aversi in tergum Sulmonis ibique frangitur, ac fisso transit praecordia ligno. Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen 415 frigidus et longis singultibus ilia pulsat. Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem ecce aliud summa telum librabat ab aure. Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro. 17 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 37 Eneide XII, 697-952 La morte di Turno Metro: esametro 700 705 710 715 720 725 730 735 At pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit laetitia exsultans horrendumque intonat armis: quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice se attollens pater Appenninus ad auras. Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus ingentis, genitos diversis partibus orbis, inter se coiisse viros et cernere ferro. Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, procursu rapido coniectis eminus hastis invadunt Martem clipeis atque aere sonoro. Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus congeminant, fors et virtus miscetur in unum. Ac velut ingenti Sila summove Taburno cum duo conversis inimica in proelia tauri frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; illi inter sese multa vi vulnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant, gemitu nemus omne remugit: non aliter Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet. Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum. Emicat hic impune putans et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem et ferit; exclamant Troes trepidique Latini, arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis frangitur in medioque ardentem deserit ictu, ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior Euro ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci; idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit; postquam arma dei ad Volcania ventum est, 18 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 740 mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu dissiluit, fulva resplendent fragmina harena. Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis; undique enim densa Teucri inclusere corona 745 atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: inclusum veluti si quando flumine nactus 750 cervum aut puniceae saeptum formidine pennae venator cursu canis et latratibus instat; ille autem insidiis et ripa territus alta mille fugit refugitque vias, at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti 755 increpuit malis morsuque elusus inani est; tum vero exoritur clamor ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu. Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis nomine quemque vocans notumque efflagitat ensem. 760 Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat. Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur 765 praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestis; 770 sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta radice tenebat. Incubuit voluitque manu convellere ferrum 775 Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu non poterat. Tum vero amens formidine Turnus “Faune, precor, miserere” inquit “tuque optima ferrum Terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos”. 780 Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit. Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit discludere morsus roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci 785 procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. Quod Venus audaci nymphae indignata licere 19 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 790 795 800 805 810 815 820 825 830 accessit telumque alta ab radice revellit. Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli. Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: “Quae iam finis erit, coniunx? Quid denique restat? Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. Quid struis? Aut qua spe gelidis in nubibus haeres? Mortalin decuit violari vulnere divum? Aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) ereptum reddi Turno et vim crescere victis? Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent. Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum accendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius temptare veto”. Sic Iuppiter orsus; sic dea summisso contra Saturnia vultu: “Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; nec tu me aëria solam nunc sede videres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri suasi et pro vita maiora audere probavi, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quae reddita divis. Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. Illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum iam conubiis pacem felicibus (esto) component, cum iam leges et foedera iungent, ne vetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari aut vocem mutare viros aut vertere vestem. Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala virtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia”. Olli subridens hominum rerumque repertor: “Es germana Iovis Saturnique altera proles, irarum tantos volvis sub pectore fluctus. Verum age et inceptum frustra summitte furorem: do quod vis, et me victusque volensque remitto. 20 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, 835 utque est nomen erit; commixti corpore tantum subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate videbis, 840 nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores”. Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit; interea excedit caelo nubemque relinquit. His actis aliud genitor secum ipse volutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. 845 Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas. Hae Iovis ad solium saevique in limine regis 850 apparent acuuntque metum mortalibus aegris, si quando letum horrificum morbosque deum rex molitur, meritas aut bello territat urbes. Harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit: 855 illa volat celerique ad terram turbine fertur. Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: 860 talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam collecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, 865 hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. Illi membra novus solvit formidine torpor, arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit. At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas, 870 infelix crinis scindit Iuturna solutos unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: “Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare? Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem arte morer? Talin possum me opponere monstro? 875 Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, obscenae volucres: alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit? Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis adempta est 880 condicio? Possem tantos finire dolores 21 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 885 890 895 900 905 910 915 920 925 nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras! Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscat terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?”. Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluvio dea condidit alto. Aeneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur: “Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas? Non cursu, saevis certandum est comminus armis. Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid sive animis sive arte vales; opta ardua pennis astra sequi clausumque cava te condere terra”. Ille caput quassans: “Non me tua fervida terrent dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis”. Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus litem ut discerneret arvis. Vix illum lecti bis sex cervice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus; ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. Sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemve manu saxumve immane moventem; genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. Tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur et in mediis conatibus aegri succidimus; non lingua valet, non corpore notae sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur: sic Turno, quacumque viam virtute petivit, successum dea dira negat. Tum pectore sensus vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem cunctaturque metu letumque instare tremescit, nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, nec currus usquam videt aurigamve sororem. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet. Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbis; per medium stridens transit femur. Incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. 22 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 Eneide ⽧ Virgilio 930 935 940 945 950 Consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit mons circum et vocem late nemora alta remittunt. Ille humilis supplex oculos dextramque precantem protendens “Equidem merui nec deprecor” inquit, “utere sorte tua. Miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor) Dauni miserere senectae et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, redde meis. Vicisti et victum tendere palmas Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx, ulterius ne tende odiis”. Stetit acer in armis Aeneas volvens oculos dextramque repressit; et iam iamque magis cunctantem flectere sermo coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis: “Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit”. Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit fervidus; ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. 23 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 De architectura ⽧ Vitruvio 1 De architectura V, 6-7 I teatri 6 (1) Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, <quae paribus> intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium [astrologia] astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scaenae, ea regione, qua praecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regionem. (2) Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes artifices in scaena dant operam, in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca designata. Et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti, qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. Cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem; supra autem alternis itineribus superiores cunei medii dirigantur. (3) Ii autem, qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero septem; reliqui quinque scaenae designabunt compositionem: et unus medius contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra sinistra, hospitaliorum designabunt compositionem, extremi duo spectabunt itinera versurarum. Gradus spectaculorum, ubi subsellia componantur, gradus ne minus alti sint palmopede, <ne plus pedem> et digitos sex; latitudines eorum ne plus pedes duo semis, ne minus pedes duo constituantur. (4) Tectum porticus, quod futurum est in summa gradatione, cum scaenae altitudine libratum perficiatur, ideo quod vox crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perveniet. Namque si non erit aequale, quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem, quam perveniet primo. (5) Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensurae perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia; ita enim satis altitudinem habebunt eorum confornicationes. (6) Scaenae longitudo ad orchestrae diametron duplex fieri debet. Podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecumam orchestrae diametri. Supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri; epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte. Pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte. Supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores; epistylium et ornamenta earum columnarum quinta parte. Item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte; columnae summae medianarum minus altae sint quarta parte; epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem. (7) Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus possunt respondere, sed oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari. Sunt enim res, quas et in pusillo et in magno theatro necesse est eadem magnitudine fieri propter usum, uti gradus. Diazomata, pluteos, itinera, ascensus, pulpita, tribunalia et si qua alia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit 1 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010 De architectura ⽧ Vitruvio discedere ab symmetria, ne inpediatur usus, non minus si qua exiguitate copiarum, id est marmoris, materiae reliquarumque rerum, quae parantur in opere defuerint, paulum demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum. Hoc autem erit, si architectus erit usu peritus, praeterea ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus. (8) Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicitas ita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus comparata, quae loca Graeci periáktous dicunt ab eo, quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe habentes singulares species ornationis, quae, cum aut fabularum mutationes sunt futurae seu deorum adventus, cum tonitribus repentinis [ea] versentur mutentque speciem ornationis in frontes. Secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam. (9) Genera autem sunt scaenarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. Horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem prospectusque fenestris dispositos imitatione, communium aedificiorum rationibus; satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodis speciem deformati. 7 (1) In Graecorum theatris non omnia isdem rationibus sunt facienda, quod primum in ima circinatione, ut in latino trigonorum quattuor, in eo quadratorum trium anguli circinationis lineam tangunt, et cuius quadrati latus est proximum scaenae praeciditque curvaturam circinationis, ea regione designatur finitio proscaenii. Et ab ea regione ad extremam circinationem curvaturae parallelos linea designatur, in qua constituitur frons scaenae, per centrumque orchestrae proscaenii regioni parallelos linea describitur, et qua secat circinationis lineas dextra ac sinistra, in cornibus hemicycli centra signantur. Et circino conlocato in dextra ab intervallo sinistro circumagitur circinatio ad proscaenii sinistram partem; item centro conlocato in sinistro cornu ab intervallo dextro circumagitur ad proscaenii dextram partem. (2) Ita tribus centris hac descriptione ampliorem habent orchestram Graeci et scaenam recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod loghêion appellant, ideo quod <apud> eos tragici et comici actores in scaena peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram praestant actiones; itaque ex eo scaenici et thymelici graece separatim nominantur. Eius logei altitudo non minus debet esse pedum decem, non plus duodecim. Gradationes scalarum inter cuneos et sedes contra quadratorum angulos dirigantur ad primam praecinctionem, a praecinctione inter eas iterum mediae dirigantur, et ad summam quotiens praecinguntur, altero tanto semper amplificantur. 2 Copyright © 2010 Zanichelli editore S.p.A., Bologna [9308] Questo file è una estensione online del corso A. Perutelli, G. Paduano, E. Rossi, Storia e testi della letteratura latina, © Zanichelli 2010
© Copyright 2024 Paperzz